31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

1084 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

et firmae Providentiae fiduciae; in precatione et in meditatione assi­

duum, fide sacerdotali incensum, proximorum amantissimum, pruden­

tem, fortem, austerum, patientem, humilem, obedientem, mitem. Servus

Dei cum iam esset sacerdos, neglectis honoribus elegit viam evangeli­

corum consiliorum, quae fideliter servavit una cum suis constitutioni­

bus, per omnia commodis suis contemptis, adeo ut esset filiis suis

suisque Superioribus quasi speculum et exemplar. Ingenium suum ve­

hemens atque aere domuit religiosa disciplina, castigatione, paeniten­

tia interiore et exteriore. Domum Nazarethanam cotidie visitabat spi­

ritu, ut Sacrae Familiae proprias virtutes imitaretur.

Fama exercitarum virtutum, quae insignis fuit dum is vivebat, post

eius mortem est aucta et adhuc diffunditur. Multae gratiae et peculiaria

beneficia eius precibus tribuuntur. Hinc anno 1931 initium habuit Pro­

cessus Ordinarius Informativus apud Curiam Barcinonensem, in qua

dioecesi Servus Dei e vita decessit. Edito Decreto super scriptis Servi

Dei die 7 mensis Ianuarii anno 1951, et ratione habita multarum epi­

stularum, quibus a Summo Pontifice postulabatur ut Causa instruen­

tur apud Sanctam Sedem, atque id rogante etiam P. Magino Morera,

S. F., legitimo Causae Postulatore, disceptatio facta est in Coetu Or­

dinario Sacrae id temporis Rituum Congregationis, die 23 mensis Octo­

bris anno 1956, cumque exitus favisset, Sanctitas Sua Pius XII die 25

mensis Novembris anno 1956 decrevit per Decretum Sacrae Congrega­

tionis ut causa Servi Dei introduceretur. Agnita oboedientia Decretis

Urbanianis super indebito cultu, apud Curiam Barcinonensem initium

factum est Processus Apostolici super virtutibus in specie. Die 20

mensis Maii a. 1967 signatum est Decretum super validitate Pro­

cessuum.

Actio est demum instituta apud S. Congregationem pro Causis

Sanctorum super virtutibus in specie Servi Dei Iosephi Mañanet Vives,

et quidem primum, die 10 Februarii a. 1982 in Congressu Peculiari Of­

ficialium Praelatorum Patrumque Consultorum; deinde in Congrega­

tione Plenaria Patrum Cardinalium, die 22 Iunii huius a. 1982 habita,

in qua Rev.mus Cardinalis Aloisius Ciappi, Causae Ponens seu Re­

lator, sequens proposuit dubium discutiendum : An constet de virtu­

tibus theologalibus Fide, Spe et Caritate, cum in Deum tum in pro­

ximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et

Fortitudine, earumque adnexis, in gradu heroico, in casu et ad effectum

de quo agitur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!