31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum 1083

quae appellatae sunt Sorores a Sacra Familia Urgellensi. Servus Dei

est munere submotus et spiritu fidei indigna toleravit. Plures Sorores

professae ab eo formatae se committi rogaverunt moderationi Servi Dei

et rectioni Matris Incarnationis Colonnina, Barcinone; et ita initium

fecerunt Instituti Sororum Missionariarum Filiarum a Sacra Familia

Nazarethana, quae Decretum Laudis habuerunt die 17 mensis De­

cembris anno 1950 et decretoriam adprobationem die 10 mensis Maii

anno 1958. In his omnibus inceptis et difficultatibus Servus Dei semper

fuit oboedientissimus et humillimus, et ante omnia gloriam Dei quae­

sivit, honorem Sacrae Familiae et bonum animarum.

Praeter miram hanc industriam in Institutis condendis, Servus Dei

varios scripsit libros ut cultum Sacrae Familiae divulgaret, myste­

rium Nazareth illustraret, spirituali religiosorum et christianae fami­

liarum formationi, ac paedagogico suorum ephebeorum regimini con-

suleret. Commentarium condidit cui titulus « La Sagrada Familia »

a. 1889, ut Sanctae Familiae exemplum christianis laribus inferret.

Nonnullis interfuit conventibus catholicis Hispanicis, sanctuarium La-

purdense visitavit et Romam atque Lauretum venit Summum Pontifi­

cem et sanctam Nazareth domum invisendi causa.

Non tamen bona valetudine usus est. Ab anno 1885, cum ter sectus

est — indeque quinque ulcera ei manserunt per totam vitam, quae vo-

cabat (( misericordias Domini » — saepe acerbis est morbis correptus,

quos christiana patientia perpessus est et spiritu supernaturali. Die

octavo mensis Decembris anno 1901 arteriarum pulmonumque infiamma-

tionem contraxit et singulari fervore aequoque animo sanctis acceptis

sacramentis, liturgicas preces secutus est, atque invocatione dicta « Iesu,

Ioseph, Maria )), quam millies dictitaverat, pie mortuus est die 17 men­

sis Decembris anno 1901.

Servus Dei supernaturali et heroica ratione permansit in eo, ad

quod eum Deus vocaverat, proposito cultum Sacrae Familiae Nazare-

thanae divulgandi huiusque vitae et domesticae sanctitatis exemplum

omnibus afferendi familiis, praesertim per iuventutis educationem. Ea

autem ratio, secundum quam Servus Dei vixit, potissimum effecta est

tribus virtutibus theologalibus, oboedientia et humilitate. Per plus qua­

draginta annos sacerdotalis navitatis Servus Dei se ostendit virum exi­

miae fidei, magnae pietatis non communi interiore vita, singulari stu­

dio Eucharistiae, SS. Trinitatis et Mariae Virginis alitae, necnon te­

nerrima et filiali impulsu erga Sacram Nazarethanam Familiam, (( hanc

terrae Trinitatem » — uti eam definiverat — ; inconcussae denique spei

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!