31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

106 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

eoque potissimum ut ii assequantur libertatem cum officio in se

recepto vere coniunctam, simulque si parentes non cessabunt

« doni » admodum conscii esse, quod a filiis continenter derivant.

Familiaris communio servari perficique nequit nisi impenso

studio sese abnegandi atque devovendi. Ea enim ab omnibus et

singulis poscit promptam et magnanimam voluntatem proclivem

ad indulgentiam, tolerantiam, veniam, concordiam, reconciliationem.

Nulla familia ignorat quomodo caecus sui amor,

dissensio, contentiones, conflictationes propriam communionem

petant violenter letaliterque feriant interdum : inde multiplices

variaeque oriuntur in familiari convictu discidii rationes. Simul

vero a Deo, pacis auctore, omnis familia evocatur ad « reconciliationem

» laeta renovanteque experientia instaurandam

tuendamque, refectam videlicet communionem et unitatem redintegratam.

Imprimis participatio sacramentorum Reconciliationis

et convivii unius Corporis Christi christianae familiae

gratiam tribuit eamque officio obstringit vincendi omnem

discordiam et contendendi ad plenam communionis veritatem

postulatam a Deo; quod faciendo illa Domino satisfaciet vehementissime

optanti

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!