31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 105

communionis genus experiendum, quod naturalem et humanam

communionem confirmat et perficit. Re quidem vera gratia

Iesu Christi, qui est « primogenitus in multis fratribus, 56

suapte natura atque dynamica virtute est « fraterna gratia »,

uti a Sancto Thoma Aquinate appellatur. 57

Spiritus Sanctus,

efìusus in sacramentorum celebratione, vivus est fons perenneque

alimentum supernae communionis, quae credentes congregat

et cum Christo devincit necnon inter se in unitate Ecclesiae

Dei. Communionis ecclesialis ostensionem et effectionem

christiana familia exhibet, quae hac quoque de causa « Eccle'sia

domestica » 58

appellari potest ac debet.

Omnibus familiae membris, cuique pro eius munere, gratia

praebetur atque officium imponitur personarum communionem

in dies aedificandi, ita ut familia « schola quaedam uberioris

humanitatis» 59

evadat: quod fit tum studio et amore in

parvulos et aegrotos ac senes, tum mutuo ministerio cotidie

praestando, tum communicatione bonorum, gaudiorum et aerumnarum.

Ad huiusmodi communionem constituendam primariam habet

vim mutuum inter parentes ac filios commercium educationis,

60

in quo unusquisque dat et accipit. Amore et observantia et

oboedientia in parentes filii operam ad aedificandam familiam

vere sincereque humanam et christianam conferunt, peculiarem

omnino ac talem, pro qua nihil substitui possit. 61

Quod expeditius

facient, si parentes fungentur auctoritate sua, cui eos renuntiare

non licet, uti vero proprioque « ministerio », id est servitio

ad humanum christianumque filiorum bonum spectante

56

57

58

Rom 8, 29.

S. Thomas Aquinas, Summa Theologiae, Ila-IIae, 14, 2, ad 4.

Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 11; cfr. Decretum

Apostolicam actuositatem de apostolatu Laicorum, 11.

59

Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius

temporis, 52.

60

Cfr. Eph 6, 1-4; Col 3, 20 s.

61

Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo

huius temporis, 48.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!