31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

1040 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

dinalium collegium ascitus, tua dignitas et potestas tam aucta, velut

prospectus eius, qui de colle montes altissimos superat.

Haec ergo anniversaria memoria Nos movet, ut gratulantis animi

Nostri sensus tibi aperiamus de Ecclesia bene merito, tibique, Frater

in fratrem, felicia et prospera precemur : nam, Venerabilium Fratrum

Nostrorum solidus vigor, honor Noster (cfr. Greg. M., Ad Eulogium,

8, 30). Novimus enim non leves tibi sustinendos fuisse labores, ut

Ecclesia istic constans maneret et salvificum munus, a Domino sibi man­

datum, impleret. Itaque haec vox amantissima Nostra, e beati Petri

Solio exsonans, sit laudis nuntia et omnes, qui ad religionem prove­

hendam incumbunt, confirmet ad pergendum nobile opus.

Vota et omina Nostra secundet Apostolica Benedictio, quam amanti

animo impertimus tibi, Episcopo Auxiliari tuo, clero ac populo cuncto

Pragensi, Nobis sane carissimo.

Ex Aedibus Vaticanis, die xxi mensis Iunii, anno MCMLXXXII, Pon­

tificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

II

VENERABILI FRATRI NOSTRO RADULFO FRANCISCO S. R. E. PRESBYTERO CAR­

DINALI PRIMATESTA, ARCHIEPISCOPO CORDUBENSI IN ARGENTINA.

Pro amicitia pervetere nostra fraternaque in Christo Domino coniunc­

tione salutamus te ipsum benevolentissime, Venerabilis Frater Noster,

quem ad modum toties antehac praesentes Nos aut hic Romae aut in

Patria istic etiam salutavimus, immo vero nunc maiore quodam studio

laudandi ac firmiore gratulandi voluntate, adpropinquante scilicet fe­

liciter Episcopatus tui die vicesimo quinto natali.

Et cum hos per viginti quinque annos undique tibi merita sacri ope­

ris cumulaveris meritorumque similiter praeconia conciliaveris inter

dilectos greges Platensem Fororaphaeliensem Cordubensem, praeterea

inter Episcopalem Argentinae Conferentiam et inter fidissimos omnino

Sedis Apostolicae adiutores, minime idcirco Nos fugit quali quantoque

gratulantium conventui has Nostras admisceamus voces pariter lau­

dativas maxime in anniversario hoc tuo die.

Diu iam notae omnibus sunt — neque Nobis igitur rursus singillatim

memorandae — proprietates ac virtutes pastoralis tuae navitatis in una­

quaque apostolatus regione, efficacissimae prudentissimaeque guber­

nationis tuae, sacerdotalis spiritualitatis ac renovationis conciliaris. Id

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!