31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

102 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

tali celebratione effusus christianis coniugibus largitur donum

novae communionis, amoris, quae viva realisque est imago

illius eximiae unitatis, quae efficit Ecclesiam indivisibile Corpus

mysticum Domini Iesu.

Donum Spiritus coniugibus christianis praeceptum est vitae

simulque sollicitans impulsus ut ad uberiorem usque unitatem

inter se cotidie progrediantur in omnibus gradibus — corporum,

indolis, cordium, mentium et voluntatum, animorum 47

— tali

modo significantes Ecclesiae et mundo novam amoris communionem,

Christi gratia donatam.

Huiusmodi communioni funditus polygamia adversatur:

haec enim directe recusat Dei propositum, sicut ipsis initiis revelatur,

quoniam pari personalique dignitati viri et mulieris

repugnat, qui in matrimonio alter alteri se dant amore integro

ideoque ex se unico et exclusorio. Haec sunt apud Concilium

Vaticanum Secundum : « Aequali etiam dignitate personali cum

mulieris tum viri agnoscenda in mutua atque plena dilectione,

unitas matrimonii a Domino confirmata luculenter apparet ». 48

20. Coniugalis communio non solum unitate sua est insignis,

sed etiam indissolubilitate : « Quae intima unio, utpote

mutua duarum personarum donatio, sicut et bonum liberorum,

plenam coniugum fidem exigunt atque indissolubilem eorum

unitatem urgent ». 49

Ecclesiae munus est doctrinam de indissolubilitate matrimonii

graviter denuo confirmare — quemadmodum Patres Synodi

fecerunt — iis qui hisce temporibus difficile esse arbitrantur

aut nullo prorsus pacto fieri posse ut in totius vitae cursum

47

Cfr. Ioannes Paulus PP. II, Allocutio habita ad Sponsos, 4 (Kinsasae, 3 Mai.

1980): AAS 72 (1980), 426 s.

48

Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 49; cfr.

Ioannes Paulus PP. II, Allocutio habita ad Sponsos, 4 (Kinsasae, 3 Mai. 1980):

loc. mem.

49

Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius

temporis, 48.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!