31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

100 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

iuxta interiorem veritatem non tantum exsistentiae suae, verum

etiam agendi rationis suae historicae. Quoniam ex Dei

consilio constituitur tamquam « intima communitas vitae et

amoris j), 44

munus est familiae magis magisque fieri id quod

est, scilicet communitas vitae et amoris, in quadam contentione,

quae, sicut omnia, quae sunt creata et redempta, in

Regno Dei perficietur. Insuper in quodam veluti prospectu,

qui ad ipsas rei radices pertingit, dicendum est essentiam et

munera familiae amore ad extremum definiri. Hanc ob causam

familia accipit missionem custodiendi, declarandi et communicandi

amorem tamquam vivam quasi repercussionem veramque

participationem amoris Dei cum humano genere et

amoris Christi Domini cum Ecclesia eius sponsa.

Omne peculiare familiae munus est ostensio certaque ac

definita exsecutio huiusmodi primariae missionis. Oportet ergo

praestantes divitias missionis familiae altius perspicere eiusque

multiplicia et unitate insignia argumenta investigare.

Hac ex parte exordium sumens ab amore ad eumque continenter

respiciens, quattuor generalia munera familiae recens

Synodus in lumine posuit; quae sunt:

1) personarum communitatis constitutio;

2) vitae servitium;

3) progressionis societatis participatio ;

4) vitae et missionis Ecclesiae participatio.

18. Familia, amore condita et vivificata, est communitas

personarum : viri et mulieris matrimonio iunctorum, parentum

filiorumque, propinquorum. Eius imprimis est e communionis

veritate vivere, iugiter annitendo ut germana personarum communitas

foveatur.

Interius principium, vis permanens et finis ultimus huiusce

44

temporis, 48.

Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!