25.04.2013 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

454

Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale

IV

Sanctuario Dominae Nostrae del Valle Catamarcensis dioecesis Rosa aurea tribuitur.

BENEDICTUS PP. XVI

Ad futuram rei memoriam. — Ab incohato iam saeculo XVII Beatam

Mariam Virginem del Valle colere coeperunt fideles, cuius signum Decessor

Noster Leo XIII, insignis memoriae, coronavit. Annorum decursu frequentes

peregrini ad hoc sanctuarium, ubi Deiparae simulacrum asservatur, accedere

solent, caelestem Matrem veneraturi, ut supernis subsidiis affatim repleantur.

Materna enim Ipsa sua tutela gressus christianorum dirigit, quippe quae

veluti stella in historiae pelago demonstret iter, quod haud semel obscuratur

atque procella vehementer agitatur (cfr. Spe salvi, 49).

Ut autem Sanctuarium hoc Dominae Nostrae del Valle Catamarcensis

dioecesis congruentius extollatur atque nihil in eo loco ornando, colendo,

praetermittere cupientes, Nos Rosam ex auro conflatam magna cum animi

affectione harum Litterarum vi tribuimus et donamus, quae inibi exinde

servabitur, peculiaris Nostrae benevolentiae veluti signum ac spectabile

documentum, quo Sanctuarii huius dignitatem augere cupimus.

Rosam hanc Venerabilis Frater Noster Franciscus Xaverius S.R.E. Cardinalis

Errázuriz Ossa, Archiepiscopus metropolita Sancti Iacobi in Chile,

tum suae tum Nostrae in Virginem Mariam pietatis tuiturus partes, ipsi

Sanctuario del Valle tradet, cunctis laetantibus.

Quae vero in sollemni benedictionis rosae caerimonia a Deo, Patre misericordiarum,

efflagitavimus, ea rursus ab Eo postulamus ut omnibus hominibus

bonae voluntatis affatim impertiat eosque supernis cumulet donis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX

mensis Iunii, in sollemnitate SS. Petri et Pauli Apostolorum, anno MMX,

Pontificatus Nostri sexto.

Loco e Plumbi

In Secret. Status tab., n. 125.000

De mandato Summi Pontificis

Tharsicius card. Bertone

Secretarius Status

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!