07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

982 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

quod, dum percipit facultatum humanarum dynamicam progressionem,

in iuvenibus suscitat liberae et progredientis responsionis condiciones.

Curabit praeterea totum processum institutorum dirigendum ad

religiosum finem salutis. Haec omnia multo plus requirunt, quam non­

nulla tempora, quae, instructioni religiosae et divini cultus significa-

tioni tributa, in cursum institutorium tribuuntur; requirunt multo

gravius officium discipulos adiuvandi ut se aperiant principiis absolutis

et vitam interpretentur atque historiam secundum altitudines et divi­

tias Mysterii.

16. Institutor dilucide ultimum percipiat finem : etenim in arte

institutoria fines vim habent decretoriam. Iudicium de iis mancum vel

falsum aut eorum neglectio, causa etiam exstat mentis in unam tantum

partem propendentis et declinationis a recto itinere, praeter quam si­

gnum imperitiae.

« Aetatis nostrae cultus civilis — sicut Coetui Nationum Unitarum,

cui titulus est UNESCO, significavimus — hominibus plura speciosa

imperata mandare conatur, quae ab eorum nuntiis necessaria ducuntur,

praetexta ratione evolutionis et progressionis. Ita, exempli gratia, pro

reverentia vitae debita, "mandatum" ponitur vitam tollendi ac delendi;

pro amore, qui personarum communionem cum conscientiae officio co­

niunctam secum fert, "mandatum" supremae delectationis sexualis,

quavis responsali ratione sublata; pro veritatis principatu in agendo,

"principatus" se gerendi secundum novos habitus invectos, "princi­

patus" eius quod est subiectivum et quod proxime feliciter succedit ». 26

In Ecclesia inque mundo forma integrae institutoriae artis, quam

Ioannes Bosco expressit, sanctitatis paedagogia est quae ad rerum

veritatem refertur. Oportet sane quam primum germana resumatur

notio (( sanctitatis », quae elementum vitae est credentis cuiuslibet

peculiare. Singularis indoles atque audacia propositi cuiusdam « sanc­

titatis iuvenilis » propriae sunt artis institutoriae dari huius Sancti,

qui iure meritoque « religiositatis iuvenilis magister » vocari potest.

Peculiaris ratio, qua utebatur, fuit voluntas altas iuvenum appetitiones

(desiderium vitae, amoris, effusionis animi, laetitiae, libertatis, rerum

futurarum) non decipiendi, simulque eos pedetemptim et rerum momen­

tis attentis ducendi ad experiendum tantum « per gratiae vitam », id

est per amicitiam cum Christo, fieri posse ut verissima et praeclaris­

sima proposita ad effectum adducantur.

26 Allocutio ad UNESCO (2 m. Iunii 1980), 13: AAS 72 (1980), p. 744.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!