07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

970 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

tiavimus : « Dubitatur nihil quin primaria ipsa principalisque res ad

culturam attinens exsistat homo spirituali ratione maturus, homo

videlicet usquequaque educatus, homo, qui potest se ipsum instruere

necnon et ceteros pariter instituere » ; 4 inibi etiam monuimus res iam

eo propendere ut « in unam dumtaxat partem tendatur ad eruditio­

nem » indeque omnia tractari posse ut arcessatur « vera educationis

abalienatio )). 5 Qua de causa his verbis sententiam Nostram indica­

vimus : « Primum necessariumque officium culturae universim ac par­

ticulatim cuiusque culturae est educatio. Quae in eo consistit quod

magis homo evadere homo possit, ut plus ipse ''esse" valeat nec tan­

tum plus "habere", ac propterea omnibus ex iis quae "habeat", omni­

busque iis quae "possideat", plenius homo "esse" ille sciat ». 6

Compluribus in illis congressionibus, quas adhuc cum variarum

orbis terrarum celebravimus iuvenibus, necnon in nuntiis a Nobis ad

eosdem missis ac potissimum in Epistula, quam anno millesimo non­

gentesimo octogesimo quinto iuvenibus inscripsimus (( internationali

vertente anno iuventuti dicato », affirmavimus quantum Nobis persua­

sum esset Ecclesiam cum adulescentibus procedere cum iisdemque

ambulare debere. 7

Easdem vero sententias illas ac notiones et nunc repetere cupimus

rursumque inculcare celebritatibus iamiam saecularibus volventibus

ipsius « diei natalis » magni cuiusdam Ecclesiae filii, sacerdotis nempe

sancti Ioannis Bosco, qui a Decessore Nostro Pio XI sine ulla dubita­

tione descriptus est « educator princeps ». 8

Iucundissimam sane Nobis opportunitatem eadem haec commemo­

ratio praebet colloquendi per litteras non Tecum modo Tuisque Fra­

tribus ac Sodalibus universis Salesianae Familiae, verum etiam cum

iuvenibus, quibus devovetur educandi industria et cum educatoribus

ipsis christianis coniugibusque, qui omnes invitantur ut adeo prae­

celsum ministerium procurent tum humanum tum etiam ecclesiale.

Pariter sane Nos memorare iuvat eandem hanc « memoriam » Sancti

Ioannis Bosco ipso contingere « Anni Marialis » tempore, qui mentem

nostram ad eam nominatim dirigit, « quae credidit » : intra ipsius

4 Allocutio ad UNESCO (2 m. Iunii 1980), 12: AAS 72 (1980), p. 743.

5 Ibidem, 13: I. c, p. 743.

6 Ibidem, 11: I. c, p, 742.

7 Epistula Apostolica ad iuvenes internationali vertente anno iuventuti dicato,

Parati semper (31 m. Martii 1985): AAS 77 (1985), pp. 579-628.

8 Pius XI, Litt. Decret. Geminata laetitia (1 m. Aprilis 1934): AAS 27 (1935), p. 285.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!