07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 967

insigniter esse in posteros annos confirmatorum. Quae eximia cum

Nobis plane probetur causa ipsumque egregium dilaudetur inceptum,

Kos sententiam excipientes sancientesque Congregationis pro Cultu

Divino hac de re perlibenter statuimus et fidelium expressis saepe­

numero votis et memorati Praesulis motis obsequi precibus. Quapropter

hisce Litteris atque Apostolica Nostra potestate Lublinensi Ordinario

ipsas committimus partes ut imagini Virginis Mariae « plangentis »

apud suum cathedrale templum die suo item arbitrio deligendo inter

Missarum sollemnia secundum praestitutam formulam ritumque litur­

gicum pretiosam Nostro nomine et auctoritate coronam adfigat. Porro

dubitamus minime Nos quin haec sacra celebratio Sanctissimae Deiparae

Virginis maximum in religionis illic catholicae bonum populique

proximi Lublinensis ac longinqui pariter emolumentum spiritale cedere

possit proindeque fore certo confidimus ut inspicientes deinceps dia­

dema pontificia voluntate adiectum ad eandem Dei percolendam Ma­

trem vehementius usque incitentur. Contrariis quibusvis haudquaquam

obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxvin

mensis Ianuarii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

© AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

Loco iji Sigilli

In Secret. Status tab., 210.101t.

V

Beata Maria Virgo titulo « di Capocolonna » nuncupata, Principalis apud

Deum Patrona archidioecesis Crotonensis-Sanctae Severinae confirmatur.

IOANNES PAULUS PP. II

Ad perpetuam rei memoriam. — Croton, urbs clarissima olim

Magnae Graeciae, nunc merito commendatur quoque ob impensam pie­

tatem qua eius cives proximique incolae Beatam Mariam Virginem

titulo (( di Capocolonna » invocatam colunt, cuius sacratissima imago

in eiusdem civitatis cathedrali templo pie servatur, cuiusque in hono­

rem Crotonenses fideles Sanctuarium antiquitus curaverunt aedifican­

dum in celebri sane illo promunturio Lacinio, quo priscis temporibus

Pythagorica Schola praestans viguit et notum fanum Herae Laciniae

63 - A. A. S.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!