07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

950 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Occidentis per non pauca saecula suam propriam vitam, fraterna

tamen communione fidei et vitae sacramentalis coniunctae,

secutae sunt, Sede Romana moderante communi consensu,

si dissensiones circa fidem vel disciplinam inter eas orirentur ». 19

Verum etiam cum plena communio esset infracta, utraque Ecclesia

integrum depositum fidei apostolicae fundamentali ratione

servavit. Universalitas et pluriformitas non desierunt, quamvis

essent contentiones, dona inaestimabilia sibi mutuo impertire.

Huius veritatis conscium, Concilium Vaticanum II, ad rem

oecumenicam quod spectat, novi temporis initium fecit, propter

quod de fructibus proventuris bene licet sperare. Decretum

Concilii de Oecumenismo, quod iam pluries est memoratum,

documento est egregiae existimationis et amoris, quibus Ecclesia

catholica uberem hereditatem Orientis christiani prosequitur,

cuius singularem naturam, differentiam et simul legitimam

rationem in lumine ponit. Ait enim, missis aliis : « a

primis iam temporibus Ecclesiae Orientis disciplinas proprias

a Sanctis Patribus atque Synodis, etiam oecumenicis, sancitas

sequebantur. Cum autem unitati Ecclesiae minime obstet,

immo decorem eius augeat et ad missionem eius implendam

non parum conferat quaedam morum consuetudinumque diversitas,

ut supra memoratur ... Sacra Synodus ad omne dubium

tollendum, declarat Ecclesias Orientales, memores necessariae

unitatis totius Ecclesiae, facultatem habere se secundum

proprias disciplinas regendi, utpote indoli suorum fidelium

magis congruas atque bono animorum consulendo aptiores n. 20

Ex hoc Decreto eruitur dilucide autonomiam, qua quoad

disciplinam Ecclesiae Orientales fruuntur, non manare e privilegiis

ab Ecclesia Romana concessis, sed a lege ipsa, quam

huiusmodi Ecclesiae a temporibus apostolicis tenent.

11. Dum colloquium seri tur, quod iam explicatur et con

stanter progreditur, inter Ecclesias et Communitates ecclesiales,

impendente iam sollemni illo millennio Baptismi regionis Rus'

— qui quidem eventus nos magno desiderio revocat ad Ecclesiam

indivisam, complectentem omnes Ecclesias particulares

19 Decretum Unitatis Redintegratio de Oecumenismo, 14.

20 Ibid., 16.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!