AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede AAS 80 - La Santa Sede

07.04.2013 Views

922 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale « ad experimentum » exigit, ut sive collata praecepta agendique modi comprobentur, sive eius momentum re et veritate recognoscatur. Quae Apostolicae Litterae Motu Proprio datae atque novi Officii Laboris disciplina simul in vulgus eduntur una cum promulgata Constitutione Apostolica de Curiae Romanae renovatione. 6. Laboris Officii praecipuus praevalensque finis — praeter alios, ad quorum assecutionem idem ad rem effectum est — huc potissimum spectat ut in variis adiutorum Sedis Apostolicae ordinibus, laicorum praesertim, illa promoveatur ac servetur laboris communitas, cuius nota omnes insigniri debent, qui ad honorem onusque inserviendi ministerio Petriano vocati sunt. Iterum iterumque explicandum est, hosce adiutores ad peculiarem Ecclesiae conscientiam in se ipsis fovendam atque colendam teneri, quae eos ad munera sibi commissa adimplenda, quantacumque sint, aptiores usque reddat: munera dicimus, quae prorsus non sunt cuiusdam dati et accepti rationes, sicut illae, quae cum institutis in civili societate exstantibus intercedere possunt, sed ministerium efficiunt ipsi Christo praebitum, qui « non venit ministrari, sed ministrare » (Mt 20, 28). Omnes ergo Sanctae Sedis cooperatores, sive ecclesiastici sive laici, velut ob honoris laudem comparandam, atque sincero animo proprii muneris coram Deo et hominibus conscii, sibi proponere debent ut suam sacerdotum et Christi fidelium vitam in exempli modum agant, sicut a Dei mandatis, ab ecclesiasticis legibus et ab actis Concilii Vaticani II, praesertim illis quae a verbis incipiunt Lumen Gentium, Presbyterorum ordinis atque Apostolicam actuositatem, proponitur. Attamen hoc liberum est consilium, quo plena conscientia quaedam assumuntur onera, quorum momentum non modo in singulos, sed etiam in illorum familias, immo in ipsum laboris communitatis ambitum recidit, quem Sanctae Sedis cooperatores efficiunt. « Quaerendum nobis est "cuius spiritus simus" (cfr. Lc 9, 55 Vulg.) » : ita Summus Pontifex in extrema Epistula scribit; ideo singuli atque omnes, propriam qua hominum et qua chri-

Acta Ioannis Pauli Pp. II 923 stianorum sinceritatem quaerendo, tenentur ad illa promissa vinculaque fideliter servanda, quibus libera voluntate obstricti sunt cum ad operam Sanctae Sedi praestandam sunt adlecti. 7. Quo praesentior consiliorum et normarum ratio habeatur, quae Summus Pontifex per memoratam Epistulam, ad Cardinalem a Publicis Ecclesiae negotiis missam, de laboris significatione Apostolicae Sedi praebendi significavit, ipsius integrum exemplum infra editur: ea enim fundamentum et signum habenda est omnis illius necessitudinis, quae intra laboris communitatis ambitum, Apostolicae Sedi adiutricem operam navantis, ad simul agendum atque ad consensionem tuendam habeatur oportet. EPISTULA SUMMI PONTIFICIS IOANNIS PAULI II DE LABORIS SIGNIFICATIONE QUI APOSTOLICAE SEDI PRAEBETUR VENERABILI FRATRI AUGUSTINO S.R.E. CARDINALI CASAROLI STATUS SECRETARIO 1. Apostolica Sedes, in suo munere exercendo, efficaci et perutili opera utitur peculiaris communitatis* ex iis constantis — viris et mulieribus, sacerdotibus, religiosis, laicis — qui, in eius dicasteriis et officiis, Ecclesiae universae operam navant. Huius communitatis membris negotia mandata sunt et munia, quorum quodque suum spectat propositum suamque dignitatem habet, ratione habita tum rerum substantiae momentique explicati laboris, tum personae quae illum exsequitur.

922 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

« ad experimentum » exigit, ut sive collata praecepta agendique

modi comprobentur, sive eius momentum re et veritate

recognoscatur. Quae Apostolicae Litterae Motu Proprio datae

atque novi Officii Laboris disciplina simul in vulgus eduntur

una cum promulgata Constitutione Apostolica de Curiae Romanae

renovatione.

6. Laboris Officii praecipuus praevalensque finis — praeter

alios, ad quorum assecutionem idem ad rem effectum est — huc

potissimum spectat ut in variis adiutorum Sedis Apostolicae

ordinibus, laicorum praesertim, illa promoveatur ac servetur

laboris communitas, cuius nota omnes insigniri debent, qui

ad honorem onusque inserviendi ministerio Petriano vocati

sunt.

Iterum iterumque explicandum est, hosce adiutores ad peculiarem

Ecclesiae conscientiam in se ipsis fovendam atque

colendam teneri, quae eos ad munera sibi commissa adimplenda,

quantacumque sint, aptiores usque reddat: munera dicimus,

quae prorsus non sunt cuiusdam dati et accepti rationes,

sicut illae, quae cum institutis in civili societate exstantibus

intercedere possunt, sed ministerium efficiunt ipsi Christo

praebitum, qui « non venit ministrari, sed ministrare » (Mt

20, 28).

Omnes ergo Sanctae Sedis cooperatores, sive ecclesiastici

sive laici, velut ob honoris laudem comparandam, atque sincero

animo proprii muneris coram Deo et hominibus conscii,

sibi proponere debent ut suam sacerdotum et Christi fidelium

vitam in exempli modum agant, sicut a Dei mandatis, ab ecclesiasticis

legibus et ab actis Concilii Vaticani II, praesertim

illis quae a verbis incipiunt Lumen Gentium, Presbyterorum

ordinis atque Apostolicam actuositatem, proponitur. Attamen

hoc liberum est consilium, quo plena conscientia quaedam

assumuntur onera, quorum momentum non modo in singulos,

sed etiam in illorum familias, immo in ipsum laboris

communitatis ambitum recidit, quem Sanctae Sedis cooperatores

efficiunt.

« Quaerendum nobis est "cuius spiritus simus" (cfr. Lc 9,

55 Vulg.) » : ita Summus Pontifex in extrema Epistula scribit;

ideo singuli atque omnes, propriam qua hominum et qua chri-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!