07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

918

Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

ADNEXUM II

De Apostolicae Sedis adiutoribus uti laboris Communitate

de qua in articulis a 33 ad 36

1. Praecipua nota, cuius gratia Constitutio Apostolica a verbis

incipiens Regimini Ecclesiae universae recognita est, ut

necessitatibus accommodantur, quae post ipsam promulgatam

exortae erant, haec sane fuit: scilicet ut pastoralis Curiae Romanae

natura aequo in lumine collocaretur, atque ex hoc rerum

prospectu propria niteret indoles illorum munerum, quae in

Apostolica Sede veluti in proprio centro versantur ut eadem

apta instrumenta praebeant ad Summi Pontificis missionem,

ipsi a Christo Domino concreditam, exercendam.

Per illud enim ministerium, quod Summus Pontifex Ecclesiae

praestat, fratres in fide Ipse confirmat (cfr. Lc 22, 32), scilicet

Pastores et Christi fideles universalis Ecclesiae, ad id

unice spectans ut ecclesiastica communio alatur atque protegatur:

illam dicimus communionem, in qua « legitime adsunt

Ecclesiae particulares, propriis traditionibus fruentes, integro

manente primatu Petri Cathedrae, quae universo caritatis coetui

praesidet (cfr. S, Ignatii M. Ad Rom., Praef. : Funk, I, p. 252),

legitimas varietates tuetur et simul invigilat ut particularia,

nedum unitati noceant, ei potius inserviant » (Lumen Gentium,

13).

2. Huic ministerio Petriano, quod in universum terrarum

orbem assiduo labore protenditur, atque hominum et instrumentorum

opem in tota Ecclesia requirit, adiutricem operam

directa, immo nobiliore ratione ii omnes praestant, qui, variis

muneribus addicti, in Romana Curia necnon in variis institutis

adlaborant, quibus Apostolicae Sedis compositio ad agendum

formatur: sive in episcopali vel in sacerdotali ordine constituti,

sive qua Religiosarum Familiarum atque Institutorum

Saecularium Deo consecrati viri et mulieres, sive utpote fideles

utriusque sexus e laicorum ordine ad haec officia exercenda

vocati.

Quam ob rem ex huiusmodi compositione peculiaria quaedam

rerum lineamenta et grave officiorum momentum exoriun-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!