07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 915

quaque absolutus, omnium eorum operam atque adiumentum

postulat atque complectitur, qui in Ecclesia sive universali sive

particulari Christi corpus aedificant, nempe: presbyterorum,

religiosorum virorum ac mulierum Deo consecratarum, atque

laicorum.

5. Quodsi Visitationes « ad limina » singulari hac ratione

considerantur, eae fiunt etiam peculiare momentum illius

communionis, quae Ecclesiae naturam atque essentiam tam

alte contingit, sicut Constitutio dogmatica de Ecclesia optime

significavit, praesertim in capitibus II et III. Dum

enim hodierno tempore et hominum societas ad mutuam

solidioremque communionem inclinatur, et Ecclesia sentit se

esse « signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque

generis humani unitatis » (Lumen gentium, 1), prorsus

necessarium videtur ut continens communicatio inter particulares

Ecclesias et Apostolicam Sedem promoveatur atque

augeatur, praesertim per pastoralem sollicitudinem inter se

participandam quoad quaestiones, rerum usum, problemata,

proposita atque navitatis vitaeque consilia.

Quando Pastores Romam conveniunt et inter se congrediuntur,

peculiaris ac pulcherrima donorum communicatio fit

inter omnia bona, quae sive particularia atque localia sive universalia

in Ecclesia sunt, secundum illius catholicitatis principium,

vi cuius (( singulae partes propria dona ceteris partibus

et toti Ecclesiae afferunt, ita ut totum et singulae partes

augeantur ex omnibus invicem communicantibus et ad plenitudinem

in unitate conspirantibus » (Lumen gentium, 13).

Eadem pariter ratione Visitationes « ad limina » eo tendunt

non modo ut nuntia invicem directo tradantur atque recipiantur,

sed praesertim etiam ut collegialis conformatio in Ecclesiae

corpore augescat ac solidetur, per quam peculiaris unitas

in varietate efficitur.

Huius autem ecclesialis communicationis motus est duplex.

Hinc Episcopi versus centrum et adspectabile unitatis fundamentum

coëunt : illam dicimus unitatem, quae sive per uniuscuiusque

Pastoris officia et muneris conscientiam atque exercitium,

sive per collegialem omnium Pastorum affectum, in

proprios coetus vel Conferentias efflorescit; hinc munus habe-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!