07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

914 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

de... veni Hierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum

diebus quindecim » (1, 18) ; « deinde post annos quattuordecim

iterum ascendi Hierosolymam ... et contuli cum illis evangelium,

quod praedico in gentibus ... ne forte in vacuum currerem

aut cucurrissem » (2, 2).

3. Congressio cum Petri successore, qui veritatis depositum

ab Apostolis traditum primus custodit, eo tendit, ut unitas in

eadem fide, spe et caritate confirmetur, atque immensum illud

spiritualium moraliumque bonorum patrimonium magis magisque

cognoscatur atque existimetur, quod universa Ecclesia,

cum Romano Episcopo communionis vinculo coniuncta, per

terrarum orbem diffudit.

Dum Visitatio « ad limina » agitur, duo coram inter se congrediuntur

viri, scilicet Ecclesiae cuiusdam particularis Episcopus

atque Romae Episcopus idemque Petri successor, qui

ambo suorum officiorum onus, cui derogari non licet, sustinent,

sed alter ab altero minime seiunguntur: ambo enim proprio

modo repraesentant, atque repraesentare debent, summam Ecclesiae,

summam fidelium, summamque Episcoporum, quae

quodammodo unicum « nos » in Christi corpore constituunt. In

ipsorum enim communione fideles ipsis concrediti inter se communicant,

atque universalis Ecclesia Ecclesiaeque particulares

inter se pariter communicant.

4. Hasce omnes ob causas, Visitationes « ad limina » pastoralem

illam sollicitudinem exprimunt, quae in universali viget

Ecclesia. Agitur enim de Ecclesiae Pastorum congressione, qui

collegiali unitate, in Apostolorum successione fundata, inter

se uniuntur. Nam in hoc Collegio omnes et singuli Episcopi

ipsius Iesu Christi, Pastoris boni, sollicitudinem manifestant,

quam hereditate quadam acceperunt.

Hic sane consistit summa apostolatus ratio, qui in Ecclesia

agendus est, quique ad Episcopos una cum Petri Successore

maxime pertinet. Etenim unusquisque eorum centrum totius

apostolatus, undequaque absoluti, constituit, qui in singulis

Ecclesiis particularibus exercetur, cum universali Ecclesiae

amplitudine coniunctis. Totus huiusmodi apostolatus, unde-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!