07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 909

OFFICIUM DE LITURGICIS

CELEBRATIONIBUS SUMMI PONTIFICIS

ART. 182

§ 1. Ipsius est ea quae necessaria sunt ad liturgicas aliasque

sacras celebrationes, quae a Summo Pontifice aut Eius

nomine peraguntur, parare easque, iuxta vigentia iuris liturgici

praescripta, moderari.

§ 2. Magister pontificiarum Celebrationum Liturgicarum a

Summo Pontifice ad quinquennium nominatur; caeremoniarii

pontificii, qui eum in sacris celebrationibus adiuvant, a Secretario

Status pariter ad idem tempus nominantur.

VIII

ADVOCATI

ART. 183

Praeter Romanae Rotae Advocatos et Advocatos pro causis

Sanctorum, Album adest Advocatorum, qui habiles sunt, rogatu

eorum quorum interest, ut patrocinium causarum apud

Supremum Signaturae Apostolicae Tribunal suscipiant necnon,

in recursibus hierarchicis apud Dicasteria Curiae Romanae,

operam suam praestent.

ART. 184

A Cardinali Secretario Status, audita commissione stabiliter

ad hoc constituta, candidati in Albo inscribi possunt, qui

congrua praeparatione, aptis titulis academicis comprobata,

simulque vitae christianae exemplo, morum honestate ac rerum

agendarum peritia commendentur. Quibus requisitis forte

postea deficientibus, ex Albo expungendi sunt.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!