07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

90 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

B.

FECUNDATIO ARTIFICIALIS HOMOLOGA

Reprobata fecundatione artificiali heterologa, iam quaeritur quo

modo, iuxta leges morales, iudicari debeant artes et viae fecundationis

artificialis homologae, id est methodus FIVET atque seminatio arti­

ficialis inter coniuges. Quam ad rem oportet sane ut, prooemii ritu,

quaestio enucleetur, quae ad ipsa principia pertinet.

4. QUI NEXUS INTERCEDERE DEBEAT, AD MORUM LEGES, INTER PROCREATIO­

NEM ET ACTUM CONIUGUM PROPRIUM?

a) Doctrina Ecclesiae de matrimonio deque humana procreatione

docet esse nexum indissolubilem « a Deo statutum, quem homini sua

sponte infrangere non licet, inter significationem unitatis et significa­

tionem procreationis, quae ambae in actu coniugali insunt. Etenim

propter intimam suam rationem, coniugii actus, dum maritum et uxo­

rem artissimo sociat vinculo, eos idoneos etiam facit ad novam vitam

gignendam, secundum leges in ipsa viri et mulieris natura inscriptas ». 38

Ex quo principio, in ipsa matrimonii natura innixo atque in intima

conexione bonorum eius, bene cognita consectaria enascuntur, quae

paternitatem consciamque maternitatem respiciunt. « Quodsi utraque

eiusmodi essentialis ratio, unitatis videlicet et procreationis, servatur,

usus matrimonii sensum mutui verique amoris suumque ordinem ad

celsissimum paternitatis munus omnino retinet, ad quod homo

vocatur ». 39

Eadem doctrina quae vincula intercedere ostendit inter significa­

tiones actus coniugalis et bona matrimonii propria, quaestionem mo­

ralem illustrat de fecundatione artificiali homologa : siquidem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!