07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

874 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

nito Ordinario, cuius interest, atque congrua remedia, si opportunum

fuerit, adhibet;

3° curat denique, ne erroneis ac periculosis doctrinis,

forte in populum christianum diffusis, apta confutatio desit.

ART. 52

Delicta contra fidem necnon graviora delicta tum contra

mores tum in sacramentorum celebratione commissa, quae

ipsi delata fuerint, cognoscit atque, ubi opus fuerit, ad canonicas

sanctiones declarandas aut irrogandas ad normam iuris,

sive communis sive proprii, procedit.

ART. 53

Eiusdem pariter est cognoscere, tum in iure tum in facto,

quae privilegium fidei respiciunt.

ART. 54

Praevio eius iudicio subiciuntur documenta, ab aliis Curiae

Romanae Dicasteriis edenda, quatenus doctrinam de fide vel

moribus attingunt.

ART. 55

Apud Congregationem de Doctrina Fidei constitutae sunt

Pontificia Commissio Biblica et Commissio Theologica Internationalis,

quae iuxta proprias probatas normas agunt quibusque

praeest Cardinalis eiusdem Congregationis Praefectus.

CONGREGATIO PRO ECCLESIIS ORIENTALIBUS

ART. 56

Congregatio ea cognoscit, quae, sive quoad personas sive

quoad res, Ecclesias Orientales Catholicas respiciunt.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!