07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. Il 873

III

CONGREGATIONES

CONGREGATIO DE DOCTRINA FIDEI

ART. 48

Proprium Congregationis de Doctrina Fidei munus est doctrinam

de fide et moribus in universo catholico orbe promovere

atque tutari; proinde ipsi competunt ea, quae hanc materiam

quoquo modo attingunt.

ART. 49

Munus promovendae doctrinae adimplens, ipsa studia fovet

ut fidei intellectus crescat ac novis quaestionibus ex scientiarum

humanive cultus progressu enatis responsio sub luce fidei

praeberi possit.

ART. 50

Episcopis, sive singulis sive in coetibus adunatis, auxilio

est in exercitio muneris, quo ipsi authentici fidei magistri atque

doctores constituuntur, quoque officio integritatem eiusdem

fidei custodiendi ac promovendi tenentur.

ART. 51

Ad veritatem fidei morumque integritatem tuendam, curam

impendit, ne fides aut mores per errores quomodocumque vulgatos

detrimentum patiantur.

Quapropter :

I o ipsi officium est exigendi, ut libri aliaque scripta a Christifidelibus

edenda, quae fidem moresque respiciant, praevio

competentis auctoritatis examini subiciantur;

2° scripta atque sententias, quae rectae fidei contraria

atque insidiosa videantur, excutit, atque, si constiterit ea

Ecclesiae doctrinae esse opposita, eadem, data auctori facultate

suam mentem plene explicandi, tempestive reprobat, praemo-

57 - A. A. S.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!