07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Congregatio pro doctrina Fidei 87

Antequam autem morale iudicium feratur de utraque quaestione,

principia ac bona ordinis moralis exponuntur, e quibus dependet mo­

ralis aestimatio uniuscuiusque harum procedendi rationum.

A.

FECUNDATIO ARTIFICIALIS HETEROLOGA

1. CUR HUMANA PROCREATIO IN MATRIMONIO FIERI DEBEAT?

Quaevis humana creatura est semper tamquam Dei donum ac bene­

dictio accipienda. Attamen, si ad moralia principia spectetur, dicen­

dum est procreationem vere consciam erga nasciturum e solo matri­

monio oriri posse.

Humana enim procreatio notis omnino propriis ab aliis distinguitur

ob personalem dignitatem sive parentum sive filiorum : nam novae

personae procreatio, in qua vir mulierque suam cum potentia Creatoris

operam sociant, oportet sit simul fructus atque signum mutuae coniu­

gum donationis, simul amoris atque fidelitatis eorum. 34 Coniugum

autem fidelitas, in unitate matrimonii, secumfert mutuam observan­

tiam erga ius utriuslibet, ad hoc ut alter pater aut mater fiat solum­

modo per alterum.

Filius ius habet ut concipiatur, alvo contineatur, nascatur, educetur

in matrimonio : is solummodo ad suos parentes referendo, certa atque

publica ratione identitatem suam cognoscere potest, atque suam homi­

nis formationem ad maturitatem perducere.

Parentes autem reperient in filio confirmationem atque complemen­

tum mutuae suae ipsorum donationis : est enim ille spirans amoris

illorum imago, signum perpetuum coniugalis coniunctionis, summa

seu synthesis vivens atque indissolubilis paternitatis ac maternitatis

illorum. 35

Vi autem socialis vocationis personae eiusque socialium officiorum,

bonum filiorum ac parentum sane confert ad bonum civilis societatis,

cuius vitae prosperitas et aequilibritas id poscunt, ut filii enascantur

in gremio familiae, et haec in matrimonio stabili innitatur.

Traditio Ecclesiae atque consideratio anthropologica solummodo in

matrimonio in eiusque indissolubili vinculo agnoscunt dignam sedem

vere consciae procreationis.

34 Cf. Const. past. Gaudium et spes, 50.

35 Cf. Ioannes Paulus II, Adhort. Apost. Familiaris consortio, 14: AAS 74

(1982), p. 96.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!