07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 855

exoriantur, sed omnia in altiorem unius Ecclesiae structuram

componantur. Quod principium Decessor Noster Ioannes Paulus

I optime commemoravit, cum Patres Cardinales allocutus

haec de Romanae Curiae institutis asseveravit : eadem « Christi

Vicario id praestant ut apostolico ministerio, cuius Ipse

universae Ecclesiae debitor est, certe ac definite fungi possit,

atque hac ratione provident ut legitimae agendi libertates sese

organico modo explicent, servato tamen necessario obsequio

erga illam disciplinae immo etiam fidei unitatem, ad Ecclesiae

naturam pertinentem, pro qua Christus antequam pate­

2 7

retur oravit n.

Quo fit ut supremum unitatis ministerium universalis Ecclesiae

legitimas consuetudines, populorum mores atque potestatem,

quae iure divino ad Ecclesiarum particularium Pastores

pertinet, vereatur. Ipse tamen Romanus Pontifex, uti

patet, praetermittere non valet quin manus apponat quotiescumque

graves rationes pro tuenda unitate in fide, in caritate

vel in disciplina id postulent.

12. Munus itaque Romanae Curiae ecclesiale cum sit, cooperationem

totius Ecclesiae, ad quam dirigitur, requirit. Nemo

enim in Ecclesia ab aliis est seiunctus, immo quisque cum

ceteris omnibus unum idemque efficit corpus.

Cuiusmodi cooperatio per illam communionem agitur, e

qua exordium sumpsimus, scilicet vitae, caritatis et veritatis,

in quam Populus messianicus a Christo Domino est constitutus,

ab Eoque ut redemptionis instrumentum assumitur et tamquam

lux mundi et sal terrae ad universum mundum mittitur. 28

Sicut ergo Romanae Curiae est cum omnibus Ecclesiis communicare,

ita Pastores Ecclesiarum particularium, quas ipsi « ut

vicarii et legati Christi regunt », 29 cum Romana Curia communicare

satagant oportet, ut per haec fidentia commercia,

firmiore vinculo cum Petri Successore obstringantur.

Quae inter Ecclesiae centrum eiusque, ut ita dicamus, peripheriam

mutua communicatio, dum nullius extollit auctori-

27 Alloc, ad Patrum Cardinalium Collegium, xxx Augusti MCMLXXVIII; AAS 70

(1978), p. 703.

28 Cf. Const. dogm. Lumen gentium, 9.

» Ibid., 27.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!