AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede AAS 80 - La Santa Sede

07.04.2013 Views

854 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale Quam ob rem, per visitationes ad limina communio atque unitas in intima Ecclesiae vita maximopere foventur. Eaedem praeterea Episcopis copiam commoditatemque praebent, ut cum competentibus Romanae Curiae Dicasteriis considerent atque explorent tum studia ad doctrinam actionemque pastoralem attinentia, tum apostolatus incepta, tum difficultates, quae aeternae salutis procurandae missioni, ipsis concreditae, se interponant. 11. Cum igitur Romanae Curiae navitas cum munere Petriano iuncta in eoque fundata, in bonum simul universae Ecclesiae sive Ecclesiarum particularium cedat, ea praeprimis ad explendum unitatis ministerium vocatur, quod Romano Pontifici singulariter commissum est, quatenus Ipse divino placito perpetuum atque visibile fundamentum Ecclesiae constitutus est. Quapropter unitas in Ecclesia pretiosus est thesaurus servandus, defendendus, tutandus, promovendus, perpetuo erigendus, omnibus studiose cooperantibus, iis potissimum qui vicissim visibile principium et fundamentum in suis Ecclesiis particularibus sunt. 26 Igitur cooperatio, quam Romana Curia Summo Pontifici praestat, hoc unitatis ministerio fulcitur : haec autem in primis unitas est Fidei, quae sacro deposito, cuius Petri Successor primus est custos et tutor et a quo munus supremum confirmandi fratres suscipit, regitur et struitur. Est pariter unitas disciplinae, quoniam agitur de generali disciplina Ecclesiae, quae in normarum morumque complexu consistit, fundamentalem Ecclesiae constitutionem conformat, atque media salutis eorumque rectam administrationem tuetur, una cum Populi Dei ordinata compagine. Eadem unitas, quam nullo non tempore regimen Ecclesiae universae tuendam curat a diversis exsistendi et agendi modis pro varietate personarum et culturarum nedum detrimentum patiatur per donorum immensam varietatem, quae Spiritus Sanctus profundit, perenniter ditescit, dummodo ne exinde nisus sese separandi insularum ad instar vel fugae a centro 26 Cf. Const. dogm. Lumen gentium, 23.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 855 exoriantur, sed omnia in altiorem unius Ecclesiae structuram componantur. Quod principium Decessor Noster Ioannes Paulus I optime commemoravit, cum Patres Cardinales allocutus haec de Romanae Curiae institutis asseveravit : eadem « Christi Vicario id praestant ut apostolico ministerio, cuius Ipse universae Ecclesiae debitor est, certe ac definite fungi possit, atque hac ratione provident ut legitimae agendi libertates sese organico modo explicent, servato tamen necessario obsequio erga illam disciplinae immo etiam fidei unitatem, ad Ecclesiae naturam pertinentem, pro qua Christus antequam pate­ 2 7 retur oravit n. Quo fit ut supremum unitatis ministerium universalis Ecclesiae legitimas consuetudines, populorum mores atque potestatem, quae iure divino ad Ecclesiarum particularium Pastores pertinet, vereatur. Ipse tamen Romanus Pontifex, uti patet, praetermittere non valet quin manus apponat quotiescumque graves rationes pro tuenda unitate in fide, in caritate vel in disciplina id postulent. 12. Munus itaque Romanae Curiae ecclesiale cum sit, cooperationem totius Ecclesiae, ad quam dirigitur, requirit. Nemo enim in Ecclesia ab aliis est seiunctus, immo quisque cum ceteris omnibus unum idemque efficit corpus. Cuiusmodi cooperatio per illam communionem agitur, e qua exordium sumpsimus, scilicet vitae, caritatis et veritatis, in quam Populus messianicus a Christo Domino est constitutus, ab Eoque ut redemptionis instrumentum assumitur et tamquam lux mundi et sal terrae ad universum mundum mittitur. 28 Sicut ergo Romanae Curiae est cum omnibus Ecclesiis communicare, ita Pastores Ecclesiarum particularium, quas ipsi « ut vicarii et legati Christi regunt », 29 cum Romana Curia communicare satagant oportet, ut per haec fidentia commercia, firmiore vinculo cum Petri Successore obstringantur. Quae inter Ecclesiae centrum eiusque, ut ita dicamus, peripheriam mutua communicatio, dum nullius extollit auctori- 27 Alloc, ad Patrum Cardinalium Collegium, xxx Augusti MCMLXXVIII; AAS 70 (1978), p. 703. 28 Cf. Const. dogm. Lumen gentium, 9. » Ibid., 27.

854 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Quam ob rem, per visitationes ad limina communio atque unitas

in intima Ecclesiae vita maximopere foventur.

Eaedem praeterea Episcopis copiam commoditatemque

praebent, ut cum competentibus Romanae Curiae Dicasteriis

considerent atque explorent tum studia ad doctrinam actionemque

pastoralem attinentia, tum apostolatus incepta, tum

difficultates, quae aeternae salutis procurandae missioni, ipsis

concreditae, se interponant.

11. Cum igitur Romanae Curiae navitas cum munere Petriano

iuncta in eoque fundata, in bonum simul universae

Ecclesiae sive Ecclesiarum particularium cedat, ea praeprimis

ad explendum unitatis ministerium vocatur, quod Romano

Pontifici singulariter commissum est, quatenus Ipse divino

placito perpetuum atque visibile fundamentum Ecclesiae constitutus

est. Quapropter unitas in Ecclesia pretiosus est thesaurus

servandus, defendendus, tutandus, promovendus, perpetuo

erigendus, omnibus studiose cooperantibus, iis potissimum

qui vicissim visibile principium et fundamentum in suis

Ecclesiis particularibus sunt. 26

Igitur cooperatio, quam Romana Curia Summo Pontifici

praestat, hoc unitatis ministerio fulcitur : haec autem in primis

unitas est Fidei, quae sacro deposito, cuius Petri Successor

primus est custos et tutor et a quo munus supremum confirmandi

fratres suscipit, regitur et struitur. Est pariter unitas

disciplinae, quoniam agitur de generali disciplina Ecclesiae,

quae in normarum morumque complexu consistit, fundamentalem

Ecclesiae constitutionem conformat, atque media salutis

eorumque rectam administrationem tuetur, una cum Populi

Dei ordinata compagine.

Eadem unitas, quam nullo non tempore regimen Ecclesiae

universae tuendam curat a diversis exsistendi et agendi modis

pro varietate personarum et culturarum nedum detrimentum

patiatur per donorum immensam varietatem, quae Spiritus

Sanctus profundit, perenniter ditescit, dummodo ne exinde

nisus sese separandi insularum ad instar vel fugae a centro

26 Cf. Const. dogm. Lumen gentium, 23.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!