07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 849

lium, Ecclesiarum Orientalium Patriarcharum, Episcoporum

Conferentiarum per earum Praesides, et Romanae Curiae

Dicasteriorum examini subiectum est, atque in plenario

Cardinalium Coetu anno MCMLXXXV excussum. Quod attinet

ad Episcoporum Conferentias, oportebat ut de Ecclesiarum

particularium necessitatibus atque de earum hac in materie

exspectationibus optatisque ad Romanam Curiam pertinentibus

per vere universalem sententiam certiores fieremus; quae

omnia ut plane nosceremus, occasionem potissimum praebuit

peropportunam extraordinaria Synodus pariter anno MCMLXXXV

celebrata, sicut iam mentionem fecimus.

Denique Commissio Patrum Cardinalium ad hunc finem

specialiter condita, ratione habita animadversionum et consiliorum

ex multiplicibus consultationibus acceptorum, atque

sententia etiam privatorum quorundam virorum cognita, Legem

peculiarem pro Curia Romana apparavit, novo Codici

Iuris Canonici congruenter aptatam.

Quam quidem peculiarem Legem hac praesenti Constitutione

apostolica promulgare volumus, dum quartum nuper

exspiravit saeculum a commemorata Constitutione apostolica

« Immensa aeterni Dei » Xysti V, atque octogesimus recurrit

annus a S. Pii X Constitutione apostolica « Sapienti consilio »,

viginti denique vix expletis annis ex quo Constitutio apostolica

Pauli VI « Regimini Ecclesiae universae » vim suam exserere

coepit, quacum haec Nostra arcte coniungitur, quippe

quod utraque a Concilio Vaticano II, eadem ducente cogitatione

et mente, originem quodammodo ducat.

7. Hae mens atque cogitatio, Concilio Vaticano II congruentes,

renovatae Romanae Curiae actuositatem firmant et

exprimunt. Quae quidem hisce Concilii enuntiatur verbis:

« In exercenda suprema, plena et immediata potestate in universam

Ecclesiam, Romanus Pontifex utitur Romanae Curiae

Dicasteriis, quae proinde nomine et auctoritate illius munus

suum explent in bonum Ecclesiarum et in servitium Sacrorum

Pastorum » . 20

20 Decr. Christus Dominus, 9.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!