07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 7

scribitur, scilicet a septentrione dioecesi Okigviensi terminantur, ab

oriente dioecesi Umuahiaënsi, a meridie et occasu dioecesi Overriensi.

Novae Ecclesiae sedem Episcopus in urbe vulgo Ahiara collocabit, ibi­

que cathedram suam ponet, in templo videlicet Mariae Sanctissimae

« Mater Ecclesiae » cui honores cathedralis templi concedimus. Ad ea

tandem perficienda quae has per Litteras iussimus, Venerabilem Pau­

lum Fouad Tabet, Archiepiscopum titulo Sinnensem atque in Nigeria

Apostolicum Pro-Nuntium, legimus, vel quem ipse delegaverit, modo

vir sit in ecclesiastica dignitate constitutus, factis scilicet necessa­

riis facultatibus. Re autem peracta, documenta conficiantur atque sin­

ceris exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de

Propaganda Fide mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Novem­

bris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pon­

tificatus Nostri decimo.

© AUGUSTINUS Card. CASAROLI IOSEPHUS Card. TOMKO

a publicis Ecclesiae negotiis Congr. pro Gentium Evang. Praef.

Loco í¡£ Plumbi

In Secret. Status tab., n. 209.171.

Marcellus Rossetti, Proton. Apost.

Angelus Lanzoni, Proton. Apost.

LITTERAE APOSTOLICAE

Venerabili Servo Dei Petro Francisco Jamet, Beatorum honores decer­

nuntur.

IOANNES PAULUS PP. II

Ad perpetuam rei memoriam. — « Amen, dico vobis, quamdiu feci­

stis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (Mt 25, 40). Haec

divini Magistri verba, ad opera misericordiae pertinentia, de quibus

discipulus quisque iudicabitur, peculiariter semper moverunt animas

maiore benignitate praeditas erga egentiores, quae Christum patientem

in iis agnoverunt. Pro doctrina Concilii Vaticani II, praesertim pre­

sbyteri debent intenti esse ad haec verba Christi :

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!