07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. Il 575

altera parte insigni lucro venduntur ad utilitatem societatum

bonis gignendis, quae huiusmodi rationi bona efficiendi sese

dant, quae nullis finibus circumscribitur.

Systemati nummario et fiscali per orbem terrarum vigenti

id est proprium et peculiare ut methodi permutatioriis et quae­

stus faciendi varientur, quo fit ut generalis ratio creditorum ac

debitor um ac status aeris alieni, quibus regiones pauperes con-

flictantur, inde capiat detrimentum.

Res technologicae earumque permutatio unam e praecipuis

quaestionibus reciprocarum commutationum internationalium

et, quae inde oriuntur, gravium damnorum efficiunt. Nec raro

contingit ut regionibus minus progressis res technologicae ne­

cessariae denegentur aut inutiles mittantur.

Instituta vero internationalia, multorum sententia, in exsi­

stentia sua ad id pervenisse videntur ut rationes munera sua

gerendi, pretia laboris eorumque efficientia attente recogno­

scantur oporteat et fortasse emendationes postulentur. Ut li­

quet, tantae prudentiae rerum processus peragi nequit nisi

socia omniam opera. Postulatur enim in antecessum ut aemu­

lationes politicae superentur et a voluntate discedatur iisdem

institutis utendi quasi instrumentis pro proprio emolumento,

cum ipsa ratio, cur ea sint, sit bonum commune.

Instituta et corpora eiusmodi, quae sunt, populorum com­

modo sine ulla dubitatione operando servierunt. Verumtamen

hominum genus, coram novo ac difficiliore spatio verae suae

progressionis, altiore gradu temperationis internationalis in­

diget, quae societati, rei oeconomicae et animorum culturae per

totum orbem terrarum consulat.

44. Progressio imprimis animum ad res faciendas promptum

a regionibus postulat, quae eo indigent. 81 Unusquisque secun-

81 Litt. Enc. Populorum Progressio, 55: I.c, p. 284: «... Hi ergo viri atque mu­

lieres omni ope adiuvandi sunt, iidemque hortandi, ut simul suae progressionis iter

ipsi libentes ingrediantur, simul adiumenta ad profitendum necessaria ipsi sibi quae­

rant»; cfr. Const. past. Gaudium et Spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 86.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!