AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede AAS 80 - La Santa Sede

07.04.2013 Views

574 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale peculiaris et intima nota, munus sociale, quod in ipso principio addictionis universalis bonorum innititur eoque comprobatur. Nec neglegenda est, quod attinet ad hoc officium pro paupe­ ribus, peculiaris illa forma paupertatis, quae privatio est iurium fundamentalium personae humanae, praesertim privatio iuris ad libertatem religiosam et iuris etiam in re oeconomica incepta ineundi. 43. Sollicitudo animos exstimulans de pauperibus, qui se­ cundum significantia verba sunt « pauperes Domini n, 80 trans­ feratur oportet, in omnibus gradibus, in actus « concretos », adeo ut cum animi firmitate ad continuas reformationes ne­ cessarias perveniatur; quarum urgentiores cognoscere atque modi eas ad effectum adducendi e singulis condicionibus lo­ corum pendent. Non tamen licet oblivisci earum, quae statu inaequalitatis internationalis, quem descripsimus, postulantur. Singillatim, ad haec quod spectat, memorare volumus refor­ mationem internationalis systematis commercii, quod quidam nimio favore et synallagmaticis commutationibus sibimet vin­ dicant; reformationem praeterea nummariam et fiscalem per orbem terrarum, quod hodie insufficiens esse agnoscitur; quae­ stionem permutationum technologicarum earumque aptus usus; necessitatem recognoscendi structuram institutorum interna­ tionalium, quae nunc sunt, intra ambitum ordinis iuridici in­ ternationalis. Systema internationale commercii hodie saepe discriminât ea quae in regionibus minus progressis quaestuosa industria inchoata pariuntur, dum effectores materiarum primarum, quae vocantur, affligit. Est praeterea quasi quaedam internationalis partitio operis, ob quam parvi pretii bona effecta alterius partis orbis terrarum, cum legibus efficacibus ad laborem pertinenti­ bus careat aut minus valeat eas in vitae usum traducere, in M Quia Dominus voluit eorum personas induere (cfr. Mt 25, 31-46) de iis pecu­ liarem curam agens (cfr. Ps 12 [11], 6; Lc 1, 52 s.).

Acta Ioannis Pauli Pp. Il 575 altera parte insigni lucro venduntur ad utilitatem societatum bonis gignendis, quae huiusmodi rationi bona efficiendi sese dant, quae nullis finibus circumscribitur. Systemati nummario et fiscali per orbem terrarum vigenti id est proprium et peculiare ut methodi permutatioriis et quae­ stus faciendi varientur, quo fit ut generalis ratio creditorum ac debitor um ac status aeris alieni, quibus regiones pauperes con- flictantur, inde capiat detrimentum. Res technologicae earumque permutatio unam e praecipuis quaestionibus reciprocarum commutationum internationalium et, quae inde oriuntur, gravium damnorum efficiunt. Nec raro contingit ut regionibus minus progressis res technologicae ne­ cessariae denegentur aut inutiles mittantur. Instituta vero internationalia, multorum sententia, in exsi­ stentia sua ad id pervenisse videntur ut rationes munera sua gerendi, pretia laboris eorumque efficientia attente recogno­ scantur oporteat et fortasse emendationes postulentur. Ut li­ quet, tantae prudentiae rerum processus peragi nequit nisi socia omniam opera. Postulatur enim in antecessum ut aemu­ lationes politicae superentur et a voluntate discedatur iisdem institutis utendi quasi instrumentis pro proprio emolumento, cum ipsa ratio, cur ea sint, sit bonum commune. Instituta et corpora eiusmodi, quae sunt, populorum com­ modo sine ulla dubitatione operando servierunt. Verumtamen hominum genus, coram novo ac difficiliore spatio verae suae progressionis, altiore gradu temperationis internationalis in­ diget, quae societati, rei oeconomicae et animorum culturae per totum orbem terrarum consulat. 44. Progressio imprimis animum ad res faciendas promptum a regionibus postulat, quae eo indigent. 81 Unusquisque secun- 81 Litt. Enc. Populorum Progressio, 55: I.c, p. 284: «... Hi ergo viri atque mu­ lieres omni ope adiuvandi sunt, iidemque hortandi, ut simul suae progressionis iter ipsi libentes ingrediantur, simul adiumenta ad profitendum necessaria ipsi sibi quae­ rant»; cfr. Const. past. Gaudium et Spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 86.

574 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

peculiaris et intima nota, munus sociale, quod in ipso principio

addictionis universalis bonorum innititur eoque comprobatur.

Nec neglegenda est, quod attinet ad hoc officium pro paupe­

ribus, peculiaris illa forma paupertatis, quae privatio est iurium

fundamentalium personae humanae, praesertim privatio iuris

ad libertatem religiosam et iuris etiam in re oeconomica incepta

ineundi.

43. Sollicitudo animos exstimulans de pauperibus, qui se­

cundum significantia verba sunt « pauperes Domini n, 80 trans­

feratur oportet, in omnibus gradibus, in actus « concretos »,

adeo ut cum animi firmitate ad continuas reformationes ne­

cessarias perveniatur; quarum urgentiores cognoscere atque

modi eas ad effectum adducendi e singulis condicionibus lo­

corum pendent. Non tamen licet oblivisci earum, quae statu

inaequalitatis internationalis, quem descripsimus, postulantur.

Singillatim, ad haec quod spectat, memorare volumus refor­

mationem internationalis systematis commercii, quod quidam

nimio favore et synallagmaticis commutationibus sibimet vin­

dicant; reformationem praeterea nummariam et fiscalem per

orbem terrarum, quod hodie insufficiens esse agnoscitur; quae­

stionem permutationum technologicarum earumque aptus usus;

necessitatem recognoscendi structuram institutorum interna­

tionalium, quae nunc sunt, intra ambitum ordinis iuridici in­

ternationalis.

Systema internationale commercii hodie saepe discriminât

ea quae in regionibus minus progressis quaestuosa industria

inchoata pariuntur, dum effectores materiarum primarum, quae

vocantur, affligit. Est praeterea quasi quaedam internationalis

partitio operis, ob quam parvi pretii bona effecta alterius partis

orbis terrarum, cum legibus efficacibus ad laborem pertinenti­

bus careat aut minus valeat eas in vitae usum traducere, in

M Quia Dominus voluit eorum personas induere (cfr. Mt 25, 31-46) de iis pecu­

liarem curam agens (cfr. Ps 12 [11], 6; Lc 1, 52 s.).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!