07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 567

nata. Quae humana industria edit materias primas elaboran­

do, bono omnium debent, labore iuvante, prodesse.

Declinatis studiis omne genus dominandi et conatibus suum

servandi imperium, Nationes fortiores et ditiores officio astrin­

guntur sentiendi sibi moraliter causam ceterarum in se esse

transferendam, ut verum systema gentium instituatur, quod

consistat in fundamento aequitatis omnium populorum et in

necessaria legitimarum diversitatum observantia. Nationes

oeconomia tenuiores, vel paene superstites, aliis populis opitu-

lantibus et communitatibus mundanis, possunt et debent ipsae

quoque potestatem habere ad bonum commune conferendi suis

humanitatis et cultus thesauris, qui secus in perpetuum amit-

terentur.

Consensio nos adiuvat ad videndum « alterum » — per­

sonam, populum vel Nationem — non tamquam quodlibet

instrumentum ut parvo sumptui habeamus eius Iaborandi fa­

cultatem et corporis firmitatem, eumque relinquamus, cum non

iam utilis sit, sed tamquam nostrum « similem », tamquam

« adiutorem » (cfr. Gen 2, 18. 20), quem participem faciamus,

similiter ac nos, vitae convivii, ad quod omnes aeque homines

invitantur a Deo. Hinc momentum excitandi conscientiam reli­

giosam et hominum et populorum.

Hoc modo excluduntur abusus, oppressio, ceterorum exi­

tium. Haec facta, in praesenti mundi divisione in adversar um

nationum compages, in belli periculum confluunt et in nimiam

propriae securitatis sollicitudinem, non sine detrimento, sae­

pe, libertatis, liberae auctoritatis, ipsiusque territorialis inte­

gritatis Nationum debiliorum, quae « in finibus aliorum prin­

cipatum tenentur » vel in « cincturis securitatis ».

« Structurae peccati » et peccata, quae ad eas ducunt, paci

et progressioni tantadem vi se opponunt, quandoquidem pro­

gressio, iuxta notam Litterarum Encyclicarum Pauli PP. VI

expressionem, est « novum nomen pacis w. 68

a Litt. Enc. Populorum Progressio, 87: l.c, p. 299.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!