07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

562 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Si praesens status tribuendus est condicionibus diversae

indolis, alienum non est de « structuris peccati » loqui, quae,

ut diximus in Adhortatione Apostolica Reconciliatio et Pae­

nitentia, peccato personali inhaerent et ideo actibus perso­

narum definitis annectuntur, quae eas inducunt, confirmant

efficiuntque ut difficile diruantur. 65 Hinc corroborantur, diffun­

duntur atque aliorum peccatorum fons fiunt hominum mores

condicionibus astringendo.

« Peccatum » et « structurae peccati » genera sunt, quae

non saepe usurpantur in statum mundi huius temporis. Sed res,

quas ante oculos habemus, non acriter intelleguntur, nisi ma­

iorum origini, quae patimur, nomen imponimus.

Verba fieri possunt de « nimio sui amore » deque « brevi

visione »; potest mentio fieri de « consiliis politicis mendosis »,

de (( imprudentibus oeconomicis consultis ». Et quaevis harum

nominationum vocem resonat ethicam moralem. Hominis con­

dicio talis est, ut difficilem reddat actionum et omissionum

personarum acriorem inquisitionem, quae aliquo modo iudi­

cia vel designationes naturae ethicae non comprehendat.

Haec consideratio utilitatem habet, praesertim si usque ad

extrema consequens fit et in fide Dei et in eius lege fundatur,

quae bonum iubet et malum prohibet.

65 Adhort. Apost. Reconciliatio et Paenitentia (2 Decembris 1984), 16: «Atqui

Ecclesia, cum de condicionibus peccati loquitur aut ut peccata socialia quasdam

condiciones indicat aut mores communes coetuum socialium, ampliorum vel minorum,

aut etiam totas Nationes et Nationes consociatas, novit et edicit eiusmodi peccata

socialia esse simul effectum, acervationem et coniunctionem multorum peccatorum

personalium. Agitur de peccatis maxime personalibus tum eius qui iniquitatem gignit

et fovet vel ea abutitur; tum eius qui, cum aliquo modo agere possit ad vitanda

vel removenda aut saltem finibus circumscribenda quaedam mala socialia, id facere

omittit desidia, metu et proboso consciorum silentio, dissimulata facinoris societate

aut indifferentis animi neglegentia; tum eius, qui se excusat causam interponens

mundum mutari non posse; tum eius etiam, qui laborem et incommoda intendit ef-

fugere, praetexens fucosas rationes superioris momenti. In personarum ergo capita

verae reddunt culpae. Nulla condicio — sicut nullum institutum, nulla compages,

nulla societas — ipsa per se est actuum moralium subiectum; quam ob rem ea

potest per se nec bona esse nec mala»: AAS 77 (1985), p. 217.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!