AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede AAS 80 - La Santa Sede

07.04.2013 Views

558 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale in Evangelio confirmat, admonens omnes de bonorum ordine vero : (( Quid enim prodest homini, si mundum universum lu­ cretur, animae vero suae detrimentum patiatur? » (Mt 1,6, 26). Vera progressio, secundum necessitates hominum proprias, viri vel mulieris, pueri vel senis, ab omnibus, qui naviter huic progressioni intersunt eiusque sunt fautores, in primis vivam postulat conscientiam momenti iurium omnium et uniuscuius­ que, necnon necessitatis iuris tuendi, quod cuique est, ex quo plene uti valeat beneficiis, scientia et technica arte praebitis. In rebus domesticis omnis nationis magnum pondus habent totius seriei iurium observatio, praesertim iuris ad vitam, om­ ni exsistentiae momento; iurium familiae, uti communitatis humani generis primae seu « cellulae » ; iustitia in laboris ra­ tionibus; iura ad vitam communitatis politicae pertinentia qua talis; iura posita in hominis vocatione divina, rerum na­ turam transcendente. In ordine internationali, seu rerum publicarum necessitudi­ num, vel, secundum sermonem, quo utuntur, diversorum « mundorum », necessaria est plena cuiusque populi identi­ tatis et eodem tempore eius historiae et culturae proprietatum observantia. Item necessarium est, sicut iam ominaban tur. Lit­ terae Encyclicae, quas verba inchoant Populorum Progressio, omni populo facultatem facere sedendi « ad mensam convivii communis », 61 potius quam extra portam iacendi, sicut Laza­ rus iacebat, dum « canes veniunt et fingunt ulcera eius » (cfr. Lc 16, 20). Tum populi tum singulae personae debent aequa- tione fundamentali 62 frui, qua nititur, exempli gratia, Charta Societatis Nationum Unitarum: quae aequatio fundamentum est iuris omnium processuum plenae progressionis participandi. 61 Cfr. Litt. Enc. Populorum Progressio, 47: l.c, p. 280: «... de consortione dicimus, in qua libertas non sit inane nomen, et Lazarus vir indigens ad eandem mensam possit considere ac dives». 62 Cfr. ibid., 47: l.c, p. 280: «agitur de hominum consortione stabilienda, in qua quivis, nullo discriminé stirpis, religionis, nationis, vitam vere humanam vivere possit, liberam a servitute, cuius auctores sunt homines...»; cfr. quoque CONO.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 559 Ut talis sit, progressio facienda est in mutua hominum ne­ cessitudine et libertate, nec umquam harum utra ulla causa est excludenda. Progressionis natura moralis et necessaria pro- vectio augentur respectu omnium necessitatum, quae oriun­ tur ex ordine veritatis et boni, hominis proprii. Christianus insuper, educatus ad videndam in homine Dei imaginem, vo­ catam ad plenam participandam libertatem plenumque bo­ num, quod Deus Ipse est, studium progressus eiusque effectio- nis sensu carens putat sine observantia et obsequio dignitatis unicae huius « imaginis ». Ut alia utamur locutione, verus pro­ gressus ponendus est in Dei proœimique amore debetque usui favere personarum cum societate. Ecce « civilis cultus amoris », de quo tam frequenter Paulus PP. VI loquebatur. 34. Progressus indoles moralis discedere ne potest quidem ab obsequio erga entia, quae naturam visibilem efficiunt, quam­ que Graeci, significantes sane ordinem, quo illud eminet, « cosmum » vocabant. Suo modo etiam hae res observantiam poscunt, ob triplicem considerationem, multis cogitationibus perpendendam. Prima consistit in opportunitate intellegendi magis magisque non posse impune varia entium genera adhi­ beri, nec vivorum nec inanimorum — arborum, animalium, elementorum naturalium — proprio arbitrio, pro cuiusque ne­ cessitatibus oeconomicis. Oportet contra aestimetur uniuscuius­ que entis natura et mutua conexio in ordine composito, qui qui­ dem est cosmus. Secunda consideratio innititur vero in animadversione, ur­ gentiore quidem, opes naturae circumscriptas esse, quarum non­ nullae refici, ut dicitur, non possunt. Si dominio adhibentur ab­ soluto, quasi inexhaustae sint, grave periculum est ne non so­ lum aetatibus futuris, sed ne praesenti quidem in promptu sint. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium, et Spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 29. Huiusmodi aequalitas essentialis praecipua est causa cur Ecclesia semper obsti­ terit cuique formae discriminis stirpis.

558 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

in Evangelio confirmat, admonens omnes de bonorum ordine

vero : (( Quid enim prodest homini, si mundum universum lu­

cretur, animae vero suae detrimentum patiatur? » (Mt 1,6, 26).

Vera progressio, secundum necessitates hominum proprias,

viri vel mulieris, pueri vel senis, ab omnibus, qui naviter huic

progressioni intersunt eiusque sunt fautores, in primis vivam

postulat conscientiam momenti iurium omnium et uniuscuius­

que, necnon necessitatis iuris tuendi, quod cuique est, ex quo

plene uti valeat beneficiis, scientia et technica arte praebitis.

In rebus domesticis omnis nationis magnum pondus habent

totius seriei iurium observatio, praesertim iuris ad vitam, om­

ni exsistentiae momento; iurium familiae, uti communitatis

humani generis primae seu « cellulae » ; iustitia in laboris ra­

tionibus; iura ad vitam communitatis politicae pertinentia

qua talis; iura posita in hominis vocatione divina, rerum na­

turam transcendente.

In ordine internationali, seu rerum publicarum necessitudi­

num, vel, secundum sermonem, quo utuntur, diversorum

« mundorum », necessaria est plena cuiusque populi identi­

tatis et eodem tempore eius historiae et culturae proprietatum

observantia. Item necessarium est, sicut iam ominaban tur. Lit­

terae Encyclicae, quas verba inchoant Populorum Progressio,

omni populo facultatem facere sedendi « ad mensam convivii

communis », 61 potius quam extra portam iacendi, sicut Laza­

rus iacebat, dum « canes veniunt et fingunt ulcera eius » (cfr.

Lc 16, 20). Tum populi tum singulae personae debent aequa-

tione fundamentali 62 frui, qua nititur, exempli gratia, Charta

Societatis Nationum Unitarum: quae aequatio fundamentum

est iuris omnium processuum plenae progressionis participandi.

61 Cfr. Litt. Enc. Populorum Progressio, 47: l.c, p. 280: «... de consortione

dicimus, in qua libertas non sit inane nomen, et Lazarus vir indigens ad eandem

mensam possit considere ac dives».

62 Cfr. ibid., 47: l.c, p. 280: «agitur de hominum consortione stabilienda, in

qua quivis, nullo discriminé stirpis, religionis, nationis, vitam vere humanam vivere

possit, liberam a servitute, cuius auctores sunt homines...»; cfr. quoque CONO.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!