07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 557

Si contra opera datur, ut id una in orbis parte ad effectum ad­

ducatur, tunc cum damno perficitur ceterorum magno; ibique,

ubi rei fit initium, ceteris neglectis, eo ipso res corrumpi tur

vel in peius abit.

Populi vel Nationes habent et ipsi ius ad plenam sui pro­

gressionem, quae si partes oeconomicas et sociales — ut dic­

tum est — prae se fert, necesse tamen est ut et humano cultu

cuiusque proprio constet, utque rebus naturam transcendenti­

bus plane patescat. Ne necessitatem quidem progressionis inter­

ponere licet, ut quis suam aliis imponat rationem vivendi vel

suae religionis legem.

33. Nec vere dignum homine esset genus progressionis, quod

hominis iura, personam, societatem, oeconomiam et artem rei

publicae administrandae, simulque Nationum et populorum

iura non coleret nec proveheret.

Hodie clarius fortasse quam antea repugnantia agnoscitur

intima progressionis terminis circumscriptae solummodo oe­

conomicis, quandoquidem haec facile personam humanam

eiusque maximas necessitates subigit condicionibus praesti-

tutae rerum oeconomicarum ordinationis et unius quaestus.

Conexio intima, quae intercedit inter veram progressio­

nem et iurium hominis observantiam, ostendit etiam eiusmodi

progressionis indolem moralem: vera hominis altitudo, voca­

tioni naturali et historicae cuiusque consentanea, non compa­

ratur solo usu copiae bonorum vel ministeriorum vel facul­

tate opum technicarum, quae « substructiones » appellantur.

Cum in societate personae et communitas, quae solet po­

pulus vocari, rigide servari non vident morum postulata, cul­

turae et spiritus, quae dignitate nituntur personae humanae

et propria cuiusque communitatis natura, imprimis familiae

et societatum religiosarum, cetera omnia — bonorum abundan­

tia, technicorum inventorum affluentia in vitam cotidianam

adhibitorum, quidam rerum prosperarum gradus — improba-

buntur et, procedente tempore, spernentur. Id clare Dominus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!