07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

550 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

que sunt — multi nempe parum vel nihil possidentes —, qui,

cum et simplicibus bonis careant necessariis, praecipuam ho­

minum vocationem persequi nequeant.

Malum non in « rerum possessione » ut tari est positum,

sed in modo sibi habendi res, nullo habitu respectu qualitatis

et sani ordinis bonorum, quae possidentur; cuiusmodi genus

et ordo ex eo procedunt, quod ipsa bona promptusque eorum

usus subsunt « essentiae », quae dicitur, hominis eiusque verae

certaeque vocationi.

Ita igitur, cum quam plurimis orbis terrarum incolis liber

usus bonorum ad « vivendum » necessariorum sit suppeditan­

di, demonstratum habetur progressionem hominis neces­

sarium modum oeconomicum prae se ferre, attamen non hoc

uno terminari modo. Accidit enim ut progressio ita circum­

scripta in perniciem iis vertat, quibus favere velimus.

Proprietates « progressionis » hominum perfectae seu « hu­

manioris », quae, necessitatibus concedens oeconomicis, se su­

stentet veraeque par sit substantiae vocationis viri ac mulieris,

ab ipso Paulo PP. VI descriptae sunt. 53

29. Progressio non tantummodo oeconomica aestimatur ac

dirigitur secundum naturam et vocationem hominis ad omnem

rationem perpensi, seu etiam in eius animi partibus. Qui

sine dubio bonis indiget creatis rebusque machinali industria

perfectis, quae frequenti augetur profectu scientiarum et ar­

tium technicarum. Semper autem novus usus bonorum cor­

poreorum, dum necessitatibus subvenit, novos etiam aperit

prospectus. Periculum pravi consumendarum rerum usus at­

que supervenientes artificiosae necessitates haudquaquam ob­

stare debent aestimationi et usui novorum bonorum et opum,

quae in promptu nobis sunt; quin etiam habenda sunt tam­

quam donum Dei, necnon responsum humanae vocationi, quae

in Christo plene perficitur.

53 Cfr. Litt. Enc. Populorum Progressio, 20-21: I.c, pp. 267 s.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!