07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

540 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Vitiosus hic est rerum status — consectarium quidem belli

necnon cuiusdam sollicitudinis, quae immerito augetur suae

cuiusque securitatis causa — quo impeditur ne ullum homi­

nibus sit studium solidae et operosae omnium hominum con­

iunctionis in commune bonum spectantium, ita ut detrimen­

tum in primis inferatur populis pacis amantibus, qui et ad

bona omnibus hominibus destinata aditu intercluduntur.

Qui si ita consideratur, praesens status divisionis in orbe

terrarum directe obstat, ne in Nationibus minus progressis

aut ad progressionem nitentibus condiciones imminutae ao

tardatae progressionis vere immutentur. Populi tamen haud

semper in sua sorte quiescunt. Ipsae dein necessitates oeco­

nomicae procurationis impensis bellicis compressae, sicut mo-

rositate ac naturali inefficacia, videntur quibusdam cursibus fa­

vere, qui contrapositum tenuare possint, necnon facilius red­

dere initium dialogi fructuosi veraeque mutuae operae pro pace.

23. Quod asseveratur in Litteris Encyclicis a verbis Popu­

lorum Progressio* incipientibus, opes scilicet et pecuniarum

collocationes, quae ad edenda arma fuerint destinatae, usur-

pandas esse ad populos miseriis fameque levandos, id nunc

vel potiorem efficit rogatum, ut discrepatio inter adversas Na­

tionum Consociationes penitus vincatur.

Diebus nostris eiusmodi opes re vera ad aliud non valent,

nisi ad alteram Consociationem ita adiuvandam, ut alteri

contrariae praestet tutamque suam securitatem reddat ac ne­

cessariam. Distorta haec agendi ratio, quae vitium est ori­

ginis, efficit ut Nationes illae, quae historice, oeconomice, pu­

blice munus ducendi exercere possunt, angustiis afficiantur in

suo officio implendo, quod consistit in fovenda ac servanda

solida coniunctione cum populis studiosis perfectae progres­

sionis sibi comparandae.

Hic oportet asseverare, neque nimium esse videatur, ducis

41 Cfr. Litt. Enc. Populorum Progressio, 53: l.c, p. 283.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!