07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 539

sibi complures prorsus consciae periculi ne novo obiciantur

coloniarum instituendarum generi, unde sese subtrahere con­

tendunt. Quae proin conscientia peperit suo tempore etiam inter

difficultates, dubitationes atque etiam contradictiones, Motum

Internationalem Civitatum non consociatorum, qui pro suo po­

sitivo proposito efficaciter confirmare intendit cuiusque populi

ius propriam ad identitatem, suam ad libertatem ac securitatem

necnon ad participationem — secundum aequalitatis et solidae

coniunctionis principium — fructus bonorum, quae universis

destinantur hominibus.

22. Quibus consideratis, expeditius et clarius hos in postre­

mos viginti annos inspici potest necnon dissensiones facilius

intelleguntur, quae partis orbis terrarum septentrionalis sunt

propriae, inter Orientem scilicet et Occidentem, tamquam

causa haud postrema tarditatis ac torporis, quibus meridianae

afficiuntur orbis regiones.

Quae Nationes, ad progressionem nitentes, potius quam in

Civitates sui iuris vertantur, quibus curae sit iter ad commu­

nia omnium bona et commoda iure participanda, partes fiunt

machinamenti, ingentis nempe cuiusdam rerum conexionis.

Hoc saepe fit ipsa in regione subsidiorum viarumque socialis

communicationis, quae cum curentur plerumque a sedibus in

septentrionalibus orbis plagis, ipsae haud semper iustam consi­

derationem in priores partes et in quaestiones harum Natio­

num intendunt neque servant earum humani cultus naturam,

sed haud raro distortam vitae hominisque rationem propo­

nunt, ita ut non verae hominum progressionis necessitatibus

satisfaciant.

Ambae pariter adversae Nationum Consociationes ad effre-

natam Populos subigendi voluntatem, ut dici solet, aut ad

formas colonicae novae dominationis abditam propensionem

more suo usque habent: neque desunt qui eiusmodi libidini

facile succumbant, ut res gestae vel recentiores testantur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!