AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede AAS 80 - La Santa Sede

07.04.2013 Views

520 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale menta aliena ab Ecclesia religioso instituto iudicata forsitan videantur, quin immo « progressio » magis quam « opificum condiciones ». Secundum Encyclicas Leonis XIII Litteras, id haud parvum assignari Pauli VI scriptioni meritum oportet, quod ethicam nempe tum culturalem denotavit huius quaestionis indolem de progressione ideoque ius etiam certum atque interventus neces­ sitatem Ecclesiae eandem in negotiorum provinciam. Hoc quidem pacto socialis christianorum doctrina rursus sibi genus vindicavit proprium verbi Dei adhibendi ad homi­ num vitam societatisque necnon ad causas terrestres, quae cum iis iunguntur, dum « principia ... a recta ratione postulata ... orientationesque quasdam » profert. 20 Agedum : Pauli VI in­ sunt scripto tria haec elementa singula una cum eorum ordi­ natione ad vitae cursum cotidianae, mores scilicet humanos. Quotiens propterea « populorum progressioni » operam dat, Ecclesiam neutiquam accusari par est excedere de sua aucto­ ritatis regione nedum de finibus a Domino ipso percepti mandati. 9. Secundum exsistit caput novitas ipsa, quam prae se « Po­ pulorum Progressio » fert quaeque ipsius prospectus extollitur amplitudine ad illud videlicet omne rite patentis, quod sub nomine plerumque agnoscitur « quaestionis socialis ». Profecto iam antea dilatatum hunc rerum conspectum susceperant Encyclicae Litterae « Mater et Magistra » Ioan­ nis XXIII, 21 quibus Concilium in sua pastorali Constitutione Gaudium et Spes 22 quadam respondit quasi reciprocae imagine vocis. Nihilo tamen minus sociale eo usque Ecclesiae non pro­ cesserai! magisterium omni ut cum claritate affirmaret socia­ lem quaestionem nunc ad universam coniunctionem inter 20 Cfr. CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio de libertate christiana et libe­ ratione Libertatis Conscientia (22 Martii 1986), 72: AAS 79 (1987), p. 586; PAULUS PP. VI, Ep. Apost. Octogésima Adveniens (14 Maii 1971), 4: AAS 63 (1971), pp. 403 s. 21 Cfr. Litt. Enc. Mater et Magistra (15 Maii 1961): AAS 53 (1961), p. 440. 22 Gaudium et Spes, 63.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 521 homines hominum magnopere pertinere, 23 neque sententia ipsa­ que inquisitione, quam excitat, « orientationem » effecit, quem ad modum moli tur Paulus PP. VI in suis Litteris Encyclicis. Tale tamen adeo explicatum iudicium uberem doctrinarum suppeditat copiam, quam expedit hic commonstrare. Quae oriri forsan potuerit, in primis necesse est auferre ambiguitatem. Quod « quaestio socialis » extensionem sibi acce­ pisse dicitur illam « universalem », non inde sequitur ut demi­ nutum ipsius sit pondus neque ut momentum suum singulis pro nationibus locisque amiserit. Oíñcinas ex contrario signi­ ficat atque fabricas vel opificum motum ipsorum eorumque collegia certa aliqua in civitate aut regione non esse dispersas tamquam insulas habendas sine ullis alibi coniunctionibus, verum magis pendere magisque illas ex impulsione rationum iam exstantium extra cuiusque provinciae nationis ve fines. Nunc vero, proh dolor!, status oeconomici respectu ad pro­ gressionem nitentes modo Civitates sunt sane multo plures ipsis progressis : hominum proin multitudines, quae bonis carent commodisque progressione illa allatis ipsa, pariter sunt longe frequentiores iis nempe quibus eadem praesto sunt beneficia. Coram pergravi ideo consistimus quaestione iniquae parti­ tionis modorum subsistendi et instrumentorum, quae universis olim destinata sunt hominibus, sicut etiam inaequalis benefi­ ciorum divisionis inde profluentium. Neque hoc accidit ulla afflictarum culpa multitudinum, nedum profecto ob quandam quasi fatalem necessitatem ex naturae ipsius condicionibus proficiscentem neque ex tota adiunctorum summa, in quibus iidem versantur homines. Encyclicae Pauli VI Litterae confitentes « socialem quae­ stionem nunc ad universam coniunctionem inter homines ho- 23 Cfr. Litt. Enc. Populorum Progressio, 3: l.c, p. 258; cfr. quoque ibid., 9: l.c, p. 261.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 521

homines hominum magnopere pertinere, 23 neque sententia ipsa­

que inquisitione, quam excitat, « orientationem » effecit, quem

ad modum moli tur Paulus PP. VI in suis Litteris Encyclicis.

Tale tamen adeo explicatum iudicium uberem doctrinarum

suppeditat copiam, quam expedit hic commonstrare.

Quae oriri forsan potuerit, in primis necesse est auferre

ambiguitatem. Quod « quaestio socialis » extensionem sibi acce­

pisse dicitur illam « universalem », non inde sequitur ut demi­

nutum ipsius sit pondus neque ut momentum suum singulis

pro nationibus locisque amiserit. Oíñcinas ex contrario signi­

ficat atque fabricas vel opificum motum ipsorum eorumque

collegia certa aliqua in civitate aut regione non esse dispersas

tamquam insulas habendas sine ullis alibi coniunctionibus,

verum magis pendere magisque illas ex impulsione rationum

iam exstantium extra cuiusque provinciae nationis ve fines.

Nunc vero, proh dolor!, status oeconomici respectu ad pro­

gressionem nitentes modo Civitates sunt sane multo plures

ipsis progressis : hominum proin multitudines, quae bonis

carent commodisque progressione illa allatis ipsa, pariter sunt

longe frequentiores iis nempe quibus eadem praesto sunt

beneficia.

Coram pergravi ideo consistimus quaestione iniquae parti­

tionis modorum subsistendi et instrumentorum, quae universis

olim destinata sunt hominibus, sicut etiam inaequalis benefi­

ciorum divisionis inde profluentium. Neque hoc accidit ulla

afflictarum culpa multitudinum, nedum profecto ob quandam

quasi fatalem necessitatem ex naturae ipsius condicionibus

proficiscentem neque ex tota adiunctorum summa, in quibus

iidem versantur homines.

Encyclicae Pauli VI Litterae confitentes « socialem quae­

stionem nunc ad universam coniunctionem inter homines ho-

23 Cfr. Litt. Enc. Populorum Progressio, 3: l.c, p. 258; cfr. quoque ibid., 9:

l.c, p. 261.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!