07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 517

II

5. Simul atque est promulgatum, Pauli VI documentum in

suam novitatem de vocavit omnium mentes. Gemina peculia­

ritas re et liquido sane est comprobata, continuationis scilicet

et renovationis, intra Ecclesiae socialem doctrinam. Quapropter

harum cogitationum propositum illuc spectabit, ut Litterarum

Encyclicarum per iteratam accuratamque lectionem multiplicia

eiusdem doctrinae detegamus lineamenta.

Sed antea aliquid temporis insumere placet ut de anno

cogitemus ipso, MCMLXVII scilicet, quo eaedem foras sunt datae.

Ratio revera, propter quam Summus Pontifex Paulus VI suas

de re sociali Litteras Encyclicas edendas illo ipso anno decre­

vit, nobis suadet ut documentum cum Concilio Vaticano II

coniunctum videamus, quod quidem Concilium die VIII mensis

Decembris, anno MCMLXV ad exitum est adductum.

6. Haec res aliquid potius quam temporis propinquitas est

consideranda. Nam Litterae Encyclicae Populorum Progres­

sio quodammodo videntur documentum esse, quod reapse doc­

trinam Concilii ad effectum perducit. Hoc quidem non tam

ob constantem ad Concilii scripta relationem, 8 quam quod

eaedem ex ipsa Ecclesiae sollicitudine oriuntur, qua profecto

totum Concilii opus perfunditur — nominatim pastoralis Con­

stitutio Gaudium et Spes — cum componuntur ac nonnulla

amplificatur argumenta ad doctrinam socialem pertinentia.

Itaque congruenter asseverare licet Litteras Encyclicas a

verbis Populorum Progressio incipientes quodammodo ro-

gatui respondere, quo init Constitutio Gaudium et Spes;

« Gaudium et Spes, luctus et angor hominum huius tempo­

ris, pauperum praesertim et quorumvis afflictorum, gaudium

8 Litterae Encyclicae Populorum Progressio memorant undevicies documenta Con­

cilii Vaticani II, quorum sane sedecim spectant ad Const. past. Gaudium et Spes

de Ecclesia in mundo huius temporis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!