07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

514 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

menta socialia foras edenda interdum curabat ipsis anniver­

sariis temporibus, quibus illa occurrebat memoria. 2

Nec vero Summi Pontifices suis ipsorum dissertationibus

doctrinae socialis Ecclesiae collustrare etiam novas rationes

neglexerunt. Ipso igitur initio repetito a Leonis XIII luculentis

monitis, subsequentibus additamentis locupletato Magisterii,

pervenitur ad « corpus » quoddam doctrinae, quod gradatim

contexitur, cum scilicet Ecclesia, Verbi a Christo Iesu 3 revelati

spectans plenitudinem, Spirituque Sancto afflante (cfr. Io 14,

16. 26; 16, 13-15), vitae hominum scrutatur eventus, dum per

historiae cursum evolvuntur. Ratione humanisque cognitioni­

bus adhibitis, ipsa profecto perducere homines nititur ad voca­

tioni parendum, quae est prudentium societatis terrestris con­

ditorum.

2. Hoc in perspicuo de re sociali doctrinae corpore, Litterae

Encyclicae Populorum Progressio 4 praecipuum obtinent locum,

quas quidem Decessor Noster v.m. Paulus VI die xxvi mensis

Martii, anno MCMLXVII edidit.

Etiamnunc earundem Litterarum Encyclicarum vis et aucto­

ritas plane agnoscuntur, dum recensentur multiplices comme-

morationes, quae hoc anno sunt habitae multis modis multisque

locis, in ecclesiasticis sedibus aeque ac civilibus. Hoc idem per­

sequens propositum, Pontificia Commissio a Iustitia et Pace,

proxime exacto anno, Ecclesiarum Orientalium Synodis misit

litteras formales necnon Conferentiis Episcoporum; quibus lit­

teris ex Episcopis enixe quaerebatur quae essent ipsorum

2 Pius PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo Anno (15 Maii 1931): AAS 23 (1931),

pp. 177-228; IOANNES PP. XXIII, Litt. Enc. Mater et Magistra (15 Maii 1961): AAS 53

(1961), pp. 401-464; PAULUS PP. VI, Ep. Apost. Octogésima Adveniens (14 Maii 1971):

AAS 63 (1971), pp. 401-441; IOANNES PAULUS PP. II, Litt. Enc. Laborem Exercens

(14 Septembris 1981): AAS 73 (1981), pp. 577-647. Pius XII emiserat quoque Nun­

tium Radiophonicum (1 Iunii 1941) quinquagesimo exeunte anno a Litteris Ency­

clicis «Rerum Novarum» a Leone XIII datis: AAS 33 (1941), pp. 195-205.

3 Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Dei Verbum de Divina Revelatione, 4.

4 PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Populorum Progressio (26 Martii 1967): AAS 59

(1967), pp. 257-299.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!