AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede AAS 80 - La Santa Sede

07.04.2013 Views

502 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale propriam vocationem et explicata in munerum cotidianorum perfecta exsecutione, in Dei et proximi ministerio. Aucta post mortem fama sanctitatis multisue gratiis et favoribus a fidelibus obtentis, qui eum fiducia pieni invocabant, Beatificationis Processus instructus est in dioecesi Albana Pompeia a die 4 mensis Februarii anni 1959 ad diem 21 mensis Decembris anni 1964. Scripta recognita sunt a Congregatione pro Causis Sanctorum et de his est Decretum editum die 9 mensis Februarii anno 1967. Decretum de Causae Introductione apud Apostolicam Sedem, die 23 mensis Maii anno 1975, prodiit; postea in dioecesi Albana Pompeia est Processus Apostolicus a die 30 mensis Novembris anni 1977 ad diem 29 mensis Maii anni 1979 instructus. Utriusque autem Processus auctoritas ab eadem Congregatione est agnita die 15 mensis Maii anno 1981. Servatis igitur de iure servandis, quaestio apud Congregationem pro Causis Sanctorum instituta est de virtutibus ab eodem Servo Dei exercitis, idque primum, die 23 mensis Iunii anno 1987, in Congressu Peculiari Consultorum Theologorum, moderatore Rev.mo Dno Antonio Petti, Fidei Promotore Generali' postea, die 3 mensis Novembris eodem anno, in Congregatione Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, ponente Exc.mo ac Rev.mo D.no Antonio Mauro, Archiepiscopo tit. Thagastensi. Et utroque in Coetu, proposito dubio num Servus Dei Franciscus Chiesa virtutes exercuisset heroum in modum omnes una voce affirmantes responderunt. Facta postmodum de hisce omnibus rebus per subscriptum Cardinalem Praefectum Summo Pontifici Ioanni Paulo II accurata relatione, praecepit Sanctitas Sua ut Decretum super heroicis Servi Dei virtutibus rite appararetur. Quod cum factum esset, accitis hodierna die Cardinali infrascripto Praefecto atque Causae Ponente meque Antistite a Secretis Congregationis ceterisque de more convocandis, eisque astantibus, Beatissimus Pater declaravit : Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proqimum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine eisque adnexis, in gradu heroico, Servi Dei Francisci Chiesa, Canonici Ecclesiae Cathedralis Albae Pompeiensis, in casu et ad effectum de quo agitur. Hoc autem Decretum publici iuris fieri et in acta Congregationis pro Causis Sanctorum referri mandavit. Datum Romae, die 8 Februarii A. D. 1988. L. © S. PETRUS Card. PALAZZINI, Praefectus 8* Traianus Crisan, Archiep. tit. Drivastensis, a Secretis

Congregatio pro Causis Sanctorum 503 II ARIMINEN. Canonizationis Servae Dei Elisabethae Renzi, fundatricis Magistrarum Piarum a B. M. V. Perdolente (1786-1859). SUPER DUBIO An constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iusti­ tia, Temperantia et Fortitudine, eisque adnexis, in gradu heroico, in casu et ad effectum de quo agitur. (( Pulchra igitur et gravis quidem ponderis est vocatio illorum omnium qui parentes in eorundem officio implendo iuvantes et com- munittais humanae vices gerentes, munus educandi in scholis susci­ piunt ; quae vocatio peculiares mentis et cordis dotes, diligentissimam praeparationem, continuam renovationis et adaptationis promptitudi- nem expostulat » (Gravissimum Educationis, 5). Quod Concilium Oecumenicum Vaticanum II alto suo magisterio de vocatione ad munus docendi describit et affirmat, semper sancti educatores magni fecerunt, tamquam Divini Magistri imaginem man­ dati (cfr. Mt 28, 19). Vocationem hanc vehementer sensit et explicavit etiam Serva Dei Elisabetha Renzi, Magistrarum Piarum a Virgine Perdolente, quae nunc multis in nationibus et continentibus diffusae sunt, Conditrix. Die 19 mensis Novembris anno 1786 Saludecii orta est, in finibus dioecesis Ariminensis, a Ioanne Baptista Renzi et Victoria Boni, op­ timis christianis et amplae condicionis, ac insequenti die est baptizata. Primo domi educata est, deinde, postquam cum suis in vicinum pagum Mondainum se contulerat anno 1791, educanda credita est Clarissis monasterii Sancti Bernardini illius loci ; unde exiit anno 1807, ut intra Augustinianas ingrederetur vici Pietrarubbia communi sermone vocati. Anno 1810 eo compulsa est, ut in familiam rediret ob Napoleónicas leges, quae Instituta religiosa abolebant; sed Serva Dei propositum in corde firmum servavit se totam Deo consecrandi, ubi rerum temporumque adiuncta id permisissent. Parum commoda valediitine exercita est, iuveni mortua sorore, in pietate erga familiares perculsa, Serva Dei ad clariorem et firmio- rem normam vitam direxit post occursum cum pio sacerdote Vitali

502 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

propriam vocationem et explicata in munerum cotidianorum perfecta

exsecutione, in Dei et proximi ministerio.

Aucta post mortem fama sanctitatis multisue gratiis et favoribus a

fidelibus obtentis, qui eum fiducia pieni invocabant, Beatificationis Processus

instructus est in dioecesi Albana Pompeia a die 4 mensis Februarii

anni 1959 ad diem 21 mensis Decembris anni 1964.

Scripta recognita sunt a Congregatione pro Causis Sanctorum et

de his est Decretum editum die 9 mensis Februarii anno 1967. Decretum

de Causae Introductione apud Apostolicam Sedem, die 23 mensis

Maii anno 1975, prodiit; postea in dioecesi Albana Pompeia est Processus

Apostolicus a die 30 mensis Novembris anni 1977 ad diem 29

mensis Maii anni 1979 instructus. Utriusque autem Processus auctoritas

ab eadem Congregatione est agnita die 15 mensis Maii anno 1981.

Servatis igitur de iure servandis, quaestio apud Congregationem pro

Causis Sanctorum instituta est de virtutibus ab eodem Servo Dei

exercitis, idque primum, die 23 mensis Iunii anno 1987, in Congressu

Peculiari Consultorum Theologorum, moderatore Rev.mo Dno Antonio

Petti, Fidei Promotore Generali' postea, die 3 mensis Novembris

eodem anno, in Congregatione Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum,

ponente Exc.mo ac Rev.mo D.no Antonio Mauro, Archiepiscopo

tit. Thagastensi. Et utroque in Coetu, proposito dubio num

Servus Dei Franciscus Chiesa virtutes exercuisset heroum in modum

omnes una voce affirmantes responderunt.

Facta postmodum de hisce omnibus rebus per subscriptum Cardinalem

Praefectum Summo Pontifici Ioanni Paulo II accurata relatione,

praecepit Sanctitas Sua ut Decretum super heroicis Servi Dei virtutibus

rite appararetur.

Quod cum factum esset, accitis hodierna die Cardinali infrascripto

Praefecto atque Causae Ponente meque Antistite a Secretis Congregationis

ceterisque de more convocandis, eisque astantibus, Beatissimus

Pater declaravit : Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe et

Caritate tum in Deum tum in proqimum, necnon de cardinalibus Prudentia,

Iustitia, Temperantia et Fortitudine eisque adnexis, in gradu

heroico, Servi Dei Francisci Chiesa, Canonici Ecclesiae Cathedralis

Albae Pompeiensis, in casu et ad effectum de quo agitur.

Hoc autem Decretum publici iuris fieri et in acta Congregationis

pro Causis Sanctorum referri mandavit.

Datum Romae, die 8 Februarii A. D. 1988.

L. © S.

PETRUS Card. PALAZZINI, Praefectus

8* Traianus Crisan, Archiep. tit. Drivastensis, a Secretis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!