07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Congregatio pro Causis Sanctorum 343

tiebat se in amore Christi habitare, eius vis interior fuit eiusque bea-

titas : (( Iesus semper mihi adest, bene me cognoscit et scit a me se

amari, etsi id ei non dico. Me sequitur quocumque vado, numquam

fatigatus. De me semper cogitat, me amat. Et de hoc amore immenso

mihi loquitur mundus totus et omne quod me circumdat ».

In hac mersa dulcissima spiritus condicione, anima eius similis

facta erat ignis ardentis a Spiritu Sancto large aliti. Iam vita eius

tota erat amori consecrata : « Fac, mi Deus, ut sicut arenae granulum

ego in cordis tui infinita altitudine dissolvar, absumar et flammis

dilabar caritatis tuae ». Numquam est invocatio decepta: « Sicut suave

nectar me amor invadit, misericors hic amor perrumpit in me, me

instaurat eoque me confici sentio ».

Exeunte anno 1926 ad animi dolores, humiliter acceptos et in

cellae solitudine súbitos, dolores corporis accesserunt, qui probabiliter

prima signa erant morbi, unde erat moritura.

Anno 1927 ei munus concreditum est aedituae ecclesiae, quo me­

lius fieri potuit lampas orans et tus fragrans super ara sacrificii in-

censum. Interea nemo vim doloribus tribuebat continuis et acerbis,

ex quibus eius caput laborabat, quosque sodales sorores falso nervo-

rum infirmitatem putabant. Animae nudatio plena facta est eaque

extra modum suam paupertatem sensit suamque tenuitatem. Serva

Dei semper occultationem, silentium, duramque vitam exoptaverat, et

tunc noctis tenebrae ei obductae sunt; spiritus eius tamen exsulta-

bat cogitatione fingens quae eam manebant. Conscia enim sibi erat

Sponsum ad ianuam stare, ut eam semel ad domum adduceret Patris.

In peius versa et mutata die 21 mensis Decembris anno 1927,

quasi ex improviso ad Iesu complexum cucurrit die 25 mensis Decem­

bris, Domini Nostri natali. Abrupta est cerebri inflammatione acuta.

Fama sanctitatis, quam viva sibi comparaverat, gradatim annis

insequentibus aucta est; qua re Archiepiscopus Barensis eius Causam

canonizationis inchoavit celebratione processus ordinarii informativi

(annis 1953-1955), cui adiunctus est processus rogatorialis Mediola­

nensis (annis 1953-1954).

Calendis Iuliis anno 1964 editum est Decretum super scriptis et

die 11 Septembris anno 1980 Decretum super Introductione Causae.

Item Barii instructus est processus apostolicus (annis 1981-1982), cuius

vis et auctoritas agnita est die 23 mensis Novembris anno 1984.

Consultores Theologi, in Congressu Peculiari die 7 mensis Iulii

anno 1987 acto, moderatore Rev.mo Domino Antonio Petti, Fidei Pro-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!