07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Congregatio pro Causis Sanctorum 341

interesset et privatim Sanctissimum Sacramentum adoraret. In de­

precatione privata et communi assidua erat; tenera pietate Virginem

Mariam prosequebatur, quam etiam colebat cotidiana Rosarii recita­

tione; voluntariam exercebat castigationem libenter in solitudinem et

in silentium confugiebat. Utilitatem capiebat etiam ex lectione Evangelii,

Imitationis Christi et vitarum Sanctorum ; peculiari modo ei profuerunt

quae Sancta Teresia a Iesu Infante de vita sua scripsit.

Eodem tempore crevit in ea instans apostolica cupido : « Intellexi

a me quoque, tenui puella, dulcis et amati Iesu sitim expleri posse.

Percepi non opus esse magna opera perficere ut animae ad Deum ad­

ducerentur; quin bonum Iesum plenam mei ipsius devotionem postu­

lare, in cordis mei solitudine posse et a me infinitum animarum nu­

merum servari ». Quam ob rem, ut conversionem obtineret peccato­

rum, sacerdotum sanctificationem et regni Dei dilatationem in terra,

preces et occultas ademptiones offerre non desistebat.

Cum maiorem exoptaret perfectionem, anno 1914 obtinuit ut ad­

mitteretur tamquam novicia ad Tertium Ordinem Dominicanum et

anno insequenti professionem fecit, studuitque sedulo exsequi omnia,

quae Regula praescribebat. Nomen etiam dedit « Cingulo Sancti Tho­

mae », quod, re, privatum erat castitatis votum.

Iamdiu tamen cupiebat totam se Domino consecrare in monaste­

rio clausurae legi subiecto. Prudentibus spiritus magistris consultis,

elegit Carmelum Sancti Ioseph Barensem, quem est ingressa die 8

mensis Aprilis anno 1920. Ipsa causas reliquit scriptas, quae eam

adduxerunt ad viam designatam a Sancta Teresia a Iesu : (( Sitio

silentium, pacem, precationem: sitio de memoria excidere, pati et ar­

denter amare; ad Carmelum advolo, ut ardentem hanc sitim restin-

guam, qua flagro ».

Die 24 mensis Novembris, eodem anno, religiosam induit vestem

et nomen cepit Sororem Eliam a Sancto Clemente. Votum se devo­

vendi properanter exauditum est; festinato enim gaudium et fervo­

rem, quibus initio est affecta, spiritus ariditas et obscuritas secutae

sunt, quae ideo aggravatae sunt, quia ea a Matre Magistra nec com­

prehensa nec percepta est. Hae res adversae, quae novem fere menses

duraverunt, eius perfectionis appetitionem non exstinserunt, quin

etiam in dolore nutribile alimentum inveniebat spiritui suo, adeo ut

diceret : « Vanum illum diem dicam, quo pro te nihil quidquam passa

sim ».

Die 4 mensis Decembris anno 1921 vota simplicia nuncupavit seque

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!