07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 243

nus epistulam synodalem, quae omnes sunt in Concilio

recitatae. 6

Probatum tum erat oecumenici Concilii decreta nihil valitura

nisi Episcopus Romanus ad ea contulisset operam suam

adiutricem ac Patriarchae orientales suam déclarassent consensionem.

7 Hac in agendi ratione partes Ecclesiae Romanae

agnitae sunt prorsus necessariae. 8 Sic Concilium Nicaenum II

Ioannis diaconi explicationem approbavit, ex qua conventus

iconoclastarum anno septingentésimo quinquagesimo quarto

Hieriae actus nullo modo fuerat legitimus : « non habuit enim

adiutorem illius temporis Romanorum Papam, vel eos qui

circa ipsum sunt sacerdotes, nec etiam per vicarios eius,

neque per encyclicam epistolam, quemadmodum lex dictat

conciliorum » similiterque « nec consentientes sibi Patriarchas

orientis, Alexandriae scilicet, Antiochiae, ac sanctae civitatis,

vel comministros et summos sacerdotes, qui cum ipsis existunt».

9 Ceterum Nicaeni Patres declaraverunt se «sequi, suscipere

et admittere » epistulam ab Hadriano ipso ad imperatores

missam, 10 necnon epistulam ad Patriarcham datam. Latine

nimirum eae praelectae sunt itemque sua in Graeca interpretatione

omnesque rogati sunt astantes ut suum singillatim

adicerent assensum. 11

4. Concilium porro in persona ipsa legatorum Papae consalutavit

membra « sanctissimae Romae Ecclesiae scilicet

apostoli Petri » 12 necnon « apostolicae cathedrae », 13 propriam

sibi faciens locutionem Romanae Ecclesiae. 14 Tum etiam Tarasius

Patriarcha ad Nostrum scribens decessorem Concilii nomine,

in eo cernit Petri divini apostoli successorem, « cuius

cathedram sortita est fraterna sanctitas vestra » et « summo

sacerdotio decorata sanctitas vestra, iure ac secundum Dei

6 Cfr. MANSI XII, 1128-1136 et 1136-1145.

7 Ita sacerdos Ioannes Patriarcharum orientalium legatus, MANSI XII, 989A et

XIII, 3A.

8 Cfr. MANSI XII, 1133.

9 MANSI XIII, 207E-210A.

10 MANSI XII, 1085C.

11 Cfr. MANSI XII, 1085-1112.

12 MANSI XII, 993A. 1041D. 1113B; XIII, 158B. 203B. 366A.

13 MANSI XII, 1085C.

14 Cfr. Epistula Hadriani Primi ad Carolum Magnum, in: MGH, Epistulae III

(Epistulae Merowingici et Karolini Aevi, t. I), p. 587, 5.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!