07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Congregatio pro Causis Sanctorum 1815

stochoviensium sodali, quinquagesimum et quartum aetatis annum

agenti. Humanis remediis incassum adhibitis, edita a medicis infausta

quoad vitam prognosi, aegrota invocare coepit caelestem Venerabilis

Honorati opem; et ecce, sexta novendialium precum die, ipsa, mense"

Iulii anni 1926, est deducta ad sanctuarium B. Mariae Virginis, loci

v.d. Jasna Gòra, ubi, durante Missae celebratione, iteratis enixis pre­

cibus, se esse sanatam persensit : con valuit illico a morbo quem Periti

nostrae Consultae Medicae dixerunt « cancro della colecisti con meta­

stasi epatiche ».

Super hac asserta mira sanatione instructus est annis 1949-1951,

apud curiam archiepiscopalem Varsaviensem, Processus ordinaria po­

testate, cui quidem inquisitioni nova documenta nuper inventa sunt

addita, de quorum iuridica forma et vi exierunt relativa huius Con­

gregationis decreta die 1 Februarii a. 1985 et die 30 Aprilis a. 1987

edita.

Huiusmodi autem inquisitio iuridica ac documenta fuere subiecta

iudicio Peritorum praefatae Consultae Medicae, qui, die 14 Octobris

a. 1987 in Coetu congregati, omnibus mature perpensis, rati sunt agi

de sanatione quae hodiernis medicae artis legibus haud explicari pos­

sit quoad modum quo evenerit. Quam medicorum opinionem secuta

est theologica disceptatio : primum, die 4 mensis Martii a. 1988, in

Congressu Peculiari Consultorum Theologorum, moderatore Rev.mo

D.no Antonio Petti, Fidei Promotore Generali; postea, die 17 mensis

Maii eodem anno, in Congregatione Ordinaria Patrum Cardinalium

et Episcoporum, ponente Exc.mo ac Rev.mo Domino Georgio Ablewicz,

Archiepiscopo-Episcopo Tarnoviensi. Et in utraque congressione, tum

Patrum Cardinalium tum Consultorum theologorum, proposito dubio

utrum constaret de miraculo in casu et ad effectum de quo agitur,

omnes responsum affirmativum dederunt.

Facta postmodum Summo Pontifici Ioanni Paulo II de omnibus

supra memoratis rebus accurata relatione, Sanctitas Sua, suffragia

Congregationis pro Causis Sanctorum excipiens rataque habens, ut

Decretum super eadem mira sanatione rite appararetur mandavit.

Quod cum esset factum, accitis hodierna die infrascripto Cardi­

nali Praefecto atque Causae Ponente meque Antistite a Secretis, ce­

terisque de more convocandi^, eisque astantibus, Beatissimus Pater

declaravit : Constare de miraculo a Deo patrato per intercessionem

Ven. Servit Dei Honorati a Biala Podlaska (in saec. : Venceslai Koé-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!