07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 1729

Maria, quae totam Ecclesiam praecessit in ordine fidei,

caritatis et perfectae cum Christo unionis, 63 hunc quoque fruc­

tum nobis omnibus impetret, eo vertente anno, quem eidem

dicavimus, tertio iamiam inituro a Christi adventu mille

annorum spatio.

Quae omnia vehementer Nos exoptantes fidelibus cunctis,

praecipue vero mulieribus in Christo sororibus, Apostolicam

Nostram dilargimur Benedictionem.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die, xv mensis

Augusti, sollemnitate Beatae Mariae Virginis in caelum

Assumptae, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

ARGENTORATENSIS

Dioecesis Argentoratensi» ad gradum archidioecesis evehitur.

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Antiquissima ipsa honoratissimaque communitas ecclesialis Argentoratensis

iam ab aetatis christianae saeculo quarto crescit ac vivit una

cum eiusdem nominis civitate quae quot subierit progrediente tempore

qualesque casus et historiae eventus nemo profecto qui ignoret reperietur.

Cuius Ecclesiam insuper constat sive Christifidelium, sacerdotum,

religiosorum ac religiosarum numero sive catholicis Institutis,

religiosa incrementa ita feliciter constanterque coepisse ut ea inter

praecipuas ecclesiales habeatur Galliae Sedes. Huc accedit ut nuperius

maximo quidem cum honore et decore eadem urbs Argentoratum communi

de nationum complurium consensu opportuna effecta sit sedes

quorundam institutorum aliquibus Europae populis deservientium. Has

" Cf. ibid., 63.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!