07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

1726 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Hinc porro ex hac conscientia eommendationeque procedens

vis mulieris moralis in compluribus aperitur femininis Veteris

Testamenti figuris, dein a Christi temporibus atque subsequen­

tium aetatum ad nostros usque dies.

Conscia sibi illius commendationis fortis fit femina, atque

ex eo similiter quod « virum ipsi concredit » Deus semper et

ubique vel in condicionibus socialis exclusionis in quibus for­

tassis versari illa potest. Eadem proinde conscientia haecque

vocatio primaria mulierem instituunt de dignitate quam a

Deo recipit ipso; id quod eam «fortem» reddit eiusque con­

firmat vocationem. Sic enim « mulier fortis » (cf. Prv 31, 10)

pernecessarium evadit sustentaculum reliquis roborisque origo

spiritalis, qui animi eius copiosas percipiunt vires. His demum

« mulieribus perfectis » plurimum earum familiae debent ac

nonnumquam nationes integrae.

Nostra vero aetate scientiarum technicaeque artis progres­

sus homines sinunt prosperitatem adhuc ignoratam consequi

quae, aliis licet faveat, alios simul a societate amovet. Qui

quidem ex una dumtaxat parte progressus efficere simul potest

ut paulatim tenerior erga hominem adfectus evanescat, in id

nempe quod suapte natura est humanum. Hac in re exspectat

hoc praesertim tempus nostrum declarationem illius « ingenii »

mulieris quod in tuto semper collocet adiectionem pro homine

quibuslibet in adiunctis : idcirco plane quod est homo ! Et quo­

niam «maior ... est caritas » (1 Cor 13, 13).

Diligens igitur exempli biblici perscrutatio « mulieris » — a

Genesis Libro ad Apocalypsim — commonstrat quibus tandem

rebus dignitas mulieris vocatioque consistant, ac simul profecto

ostendit id quod in illis mutari iam non potest neque perennem

suam umquam amittit praestantiam, quandoquidem ea « funda­

mentum suum ultimum in Christo habent, qui est heri, hodie,

Ipse et in saecula ». 61 Vir enim si a Deo mulieri singulariter

61 Co.\c. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius

temporis, 10.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!