07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

1712 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

dique modo sacras litteras et doctrinas, sicut, verbi causa,

locum Genesis (c. 2). 49

Epistulae apostolicae iis hominibus inscribuntur qui inter

adiuncta vivunt ubi idem genus viget cogitandi agendique.

Christi (( novum » res solida est : etenim indubiam certamque

doctrinam nuntii evangelici id efficit ac fructus simul redemp­

tionis est. Eodem tamen tempore conscientia illius rei — in ma­

trimonio mutuam « subiectionem » coniugum in timore Christi

exsistere, non solam uxoris subditionem marito — progredia­

tur latius oportet in hominum animis et conscientiis, in con­

suetudinibus ac moribus. Est haec ideo quaedam provocatio

quae minime ab illo iam tempore pellere cessat succedentes

sibi aetates, invitatio quam suscipere semper homines ab inte­

gro debent. Apostolus enim non scripsit modo : « In Christo

Iesu... iam non est vir aut mulier», verum etiam « non ser­

vus aut liber ». Attamen quot praeterierunt saecula priusquam

tale hoc in historia generis hominum impleretur principium,

sublata scilicet e medio ipsa servitutis institutione! Et de tot

formis dependendi instar servitutis tot hominum ac populo­

rum quid est dicendum, quae nondum evanuerunt de histo­

riae scaena?

Sed provocatio ipsius « ethos » redemptionis clara est ac de­

cretoria. Cunctae enim rationes pro « submissione » mulieris

in matrimonio viro intellegendae potius sunt cum intellectu

«mutuae subditionis » utriusque «in timore Christi». Origi­

nem suam altissimam reperit modus veri amoris sponsalis in

Christo qui Ecclesiae, suae Sponsae, est Sponsus.

« MAGNI MYSTERII » RATIO SYMBOLICA

25. In loco autem illo Epistulae ad Ephesios similitudinis

invenimus alteram rationem quandam, quae tota in sua summa

adiuvare debet ut « mysterium magnum » recludatur. Haec

49 Cf. Col 3, 18; Í Thess 3, 1-6; Tit 2, 4-5; Eph 5, 22-24; 1 Cor 11, 3-16; 14, 33-35;

1 Tim 2, 11-15.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!