07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 1709

tempore rationem sponsalem amoris inter virum ac mulierem

confert cum Christi atque Ecclesiae mysterio. Sponsus est Chri­

stus Ecclesiae, Ecclesia est Christi Sponsa. At comparatio haec

non sane caret priore quodam exemplo : traicit enim Novum

in Testamentum quae iam dicta erant Vetere in Testamento,

nominatim apud prophetas Oseam, Ieremiam, Ezechielem,

Isaiam. 48 Merentur singuli quidem loci tractationem seorsum.

Unum saltem adducimus locum. Ecce ergo electum suum allo­

quitur Deus populum per prophetam : « Noli timere, quia non

confunderis, neque erubescas, quia non te pudebit; nam con­

fusionis adulescentiae tuae obliviscens et opprobrii viduitatis

tuae non recordaberis amplius. Qui enim fecit te, erit sponsus

tuus, Dominus exercituum nomen eius ; et redemptor tuus Sanc­

tus Israel, Deus omnis terrae vocabitur ... et uxorem ab adu-

lescentia abiectam dixit Deus tuus. Ad punctum in modico

dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te. In mo­

mento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et

in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor

tuus Dominus (...) Montes enim recèdent et colles movebun-

tur, misericordia autem mea non recedei a te, et foedus pacis

meae non movebitur » (Is 54, 4-8. 10).

Si autem homo — vir ac mulier >— ad imaginem excitatus

est similitudinemque Dei, loqui ideo de se Deo licet per vatis

oraculum atque sermone uti qui est sua e natura humanus :

in adducto Isaiae loco, « humana » est significatio Dei amoris,

verum ipse est amor divinus. Quandoquidem Dei est amor,

sponsalem habet indolem proprie divinam, licet similitudine

explanetur amoris viri in mulierem. Haec mulier-sponsa Israel

est, quatenus populus est electus Dei, quae porro electio origi­

nem suam solummodo in amore reperit Dei gratuito. Hoc ipso

proinde amore Foedus explicatur, saepius quidem exhibitum

veluti pactum connubiale quod cum suo rursus populo electo

48 Cf. ex. gr., Os 1, 2; 2, 16-18; Ier 2, 2; Efs 16, 8; Is 50, 1; 54. 5-8.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!