07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

1706 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Epistula (7, 38) praestantiam virginitatis praedicat apostolus

prae coniugio ipso, quae perpetua inde fuit Ecclesiae doctrina

secundum Christi vocum significationem in evangelio Mat­

thaei relatarum (19, 10-12), non tamen obscurans pondus et

momentum maternitatis in corpore necnon in spiritu. Ut pri­

marium illuminet Ecclesiae munus, nihil sane melius reperit

quam maternitatis commemorationem.

Eiusdem dein similitudinis atque eiusdem etiam veritatis

imaginem redditam deprehendimus in Constitutione dogma­

tica de Ecclesia : Maria est « typus » Ecclesiae: 43 « In mysterio

enim Ecclesiae, quae et ipsa iure mater vocatur et virgo, Beata

Virgo Maria praecessit, eminenter et singulariter tum virginis

tum matris exemplar praebens ... Filium autem peperit, quem

Deus posuit primogenitum in multis fratribus (Rom 8, 29), fide­

libus nempe, ad quos gignendos et educandos materno amore

cooperatur « Iamvero Ecclesia, eius arcanam sanctitatem

contemplans et caritatem imitans, voluntatemque Patris fide­

liter adimplens, per verbum Dei fideliter susceptum et ipsa fit

mater: praedicatione enim ac baptismo filios, de Spiritu Sancto

conceptos et ex Deo natos, ad vitam novam et immortalem

generat » . 45 De maternitate hic agitur « secundum spiritum »

ad filios quod pertinet filiasque hominum generis. Ac talis qui­

dem maternitas — perinde ac iam est superius dictum —

«pars» efficitur mulieris etiam ipsa in virginitate. Ecclesia

(( et ipsa est virgo » integram puramque quae fidem custodit

Sponso exhibitam, 46 id quod absolute in Maria completur. Qua­

propter Ecclesia « imitans Domini sui Matrem, virtute Spiritus

43 Cf. CONO. OEC. VAT. Il, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 63; S. AM­

BROSIUS, In Lc II, 7: S. Ch. 45, 74; De instit. virg. XIV, 87-89: PL 16, 326-327; S. CY­

RILLUS ALEXANDRINUS, Hom. 4: PO 77, 996; S. ISIDORUS HISPALENSIS, Allegoriae 139:

PL 83, 117.

44 CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 63.

45 Ibid., 64.

44 Ibid., 64.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!