07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

1702 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

donum atque exemplum etiam novae spei omnium hominum

pro Aeterni Foederis modo necnon pro nova postremaque Dei

promissione : signum namque est eschatologicae spei.

Virginitatis porro sensus ex Evangelio est enucleatus altius­

que pervestigatus, prout est etiam pro feminis vocatio, in qua

nempe earum confirmatur dignitas secundum Virginis Naza-

rethanae similitudinem. Praeclaram speciem personarum con­

secrationis proponit Evangelium quae illarum importat totam

solamque Deo ipsi deditionem ob consiliorum evangelicorum

virtutem, nominatim castitatis, paupertatis, oboedientiae. Eo­

rundem vero consiliorum perfecta incarnatio ipse est Iesus Chri­

stus. Quicumque eum consectari voluit radicali quidem modo,

vitam transigere statuit secundum haec consilia. Quae profecto

a mandatis separantur et Christiano viam indicant radicalis

evangelici moris. Iam inde a primis christiani nominis prin­

cipiis hanc pariter viam tum viri ingrediuntur tum mulieres,

cum, omni dempto sexus discrimine, propositum evangelicum

universis patescat hominibus.

Hoc in ampliore rerum conspectu consideretur virginitas

oportet pro muliere via, qua nempe via aliter atque in coniu­

gio ipsa suam uti mulieris personam complet. Quae via ut

recte intellegatur rursus est ad notionem principalem decur-

rendum ipsius anthropologiae christianae. In virginitate enim

libere suscepta semet ipsa confirmat mulier uti personam, id

est uti creaturam quam Deus ab primordiis rerum sibi concu­

pivit ipsi, 41 eodemque tempore praestantiam consequitur pro­

prii sexus feminei, dum « donum sincerum » fit soli Deo qui

in Christo se patefecit, donum etiam Christo hominum Re­

demptori animarumque Sponso: donum denique «sponsale».

Probe nequit comprehendi virginitas, mulieris nempe conse­

cratio in virginitate, nisi amor simul sponsalis appellatur:

41 Cf. CONO. OEC. VAT. Il, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius

temporis, 24.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!