07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 1699

lieris ipsa maternitas, in prospectu nempe vitae atque historiae

cuiusque hominis, primum quasi limen est cuius transgressio

« revelationem filiorum Dei » (cf. Rom 8, 19) afficit.

(( Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius;

cum autem pepererit puerum, iam non meminit près sur ae

propter gaudium quia natus est homo in mundum » (Io 16,

21). Haec referuntur Christi verba in prima sua parte eos ad

« dolores partus » qui ad peccati originalis pertinent heredi­

tatem; eodem tamen indicant tempore vinculum quod mater­

nitas mulieris habet cum paschali mysterio. Nam in hoc con­

tinetur mysterio etiam Matris dolor sub Cruce consistentis

— Matris nempe quae per fidem conturbans omnino commu­

nicat « exinanitionis » mysterium Filii sui. « Haec forsan al­

tissima sit fidei kenosis in hominum generis historia »."°

Hanc dum contemplamur Matrem, cuius « animam per-

transiet gladius » (Lc 2, 35), intenditur simul cogitatio in uni­

versas perdolentes huius orbis mulieres tum corporis videlicet

tum animi laborantes aegritudine. Hoc in dolore aliquid valet

propria mulierum naturae mollitia, tametsi saepius doloribus

magis viris ipsis resistunt. Difficulter quidem hi numerantur

dolores ; suis difficulter appellantur nominibus : materna sol-

licitudo memorari potest de filiis, potissimum cum aegrotant

aut lubricis errant viis, mors etiam carissimorum amicorum

vel propinquorum, matrum illarum solitudo, quarum obliti

sunt filii adulti necnon viduarum, mulierum aegritudines quae

nituntur ipsae solae ut supersint atque aliarum quae iniuriam

subierunt vel quaestui habentur. Dolores demum exsistunt

conscientiarum propter peccatum quod maternam humanamve

mulieris dignitatem offendit, vulnera nempe conscientiarum

quae haud facile submoventur. His ita etiam cum doloribus

standum sub Cruce est Christi.

Evangelii sermones autem de muliere, quae patitur dolo­

res cum ipsi tempus impendet quo filium est paritura, conti-

40 Litt. Enc. Redemptoris Mater (25 Martii 1987), 18: I. mem., 383.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!