07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 1693

dici sibi audit : « Ecce concipies in utero et paries filium, et

vocabis nomen eius Iesum», continuo ipsa exquirit: «Quo­

modo fiet istud, quoniam virum non cognosco? » (Lc 1, 31-34).

Communi quidem in rerum ordine effectus maternitas est mu­

tuae (( cognitionis » viri ac mulieris in conubiali iunctione.

Maria vero firmiter consistens in virginitatis proposito suae,

divino ponit nuntio quaestionem eiusque pariter responsio­

nem accipit : « Spiritus Sanctus superveniet in te » : id est,

«maternitas tua non consequentia erit "cognitionis" coniu­

galis, verum Spiritus Sancti opus », atque « virtus Altissimi

obumbrabit conceptionis mysterio nati vita tisque Filii. Tam­

quam Altissimi ipse Filius a Deo solo conceditur tibi, ea pro­

fecto via, quam Deus novit». Quapropter virginale suum ser­

vavit Maria responsum : « virum non cognosco » (cf. Lc 1, 34)

eodemque vero tempore est mater facta. Simul in ea mater­

nitas existit necnon virginitas: mutuo haud excluduntur nec

limites sibi proponunt. Quin immo ipsa Matris Dei persona

omnes homines — praesertim autem omnes mulieres — adiu­

vat ut rite comperiant quo demum pacto duae rationes illae

binaeque mulieris vocationis viae veluti personae explicentur

atque vicissim compleantur.

MATERNITAS

18. Ut particeps ideo quis fiat huius actus et operis « com-

periendi », iterum in veritatem personae humanae altius in­

quiratur oportet, a Concilio Vaticano Secundo commemora­

tam. Homo videlicet — tam mas quam femina — sola in orbe

creatura est quam Deus propter seipsam voluerit : persona est

ac subiectum quod de sese decernit. At simul constat homi­

nem « plene seipsum invenire non posse nisi per sincerum sui

ipsius donum ». 39 Iam vero haec descriptio, immo certo quo­

dam modo haec etiam definitio personae, dicebatur veritati

39 ' CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius

temporis. 24.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!